1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. |
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati? |
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. |
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. |
5 Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; |
6 holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt. |
7 Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”. |
8 Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur, |
9 tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat; |
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel. |
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. |
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, |
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; |
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. |
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: |
16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; |
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”. |
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato. |