1 Umbram enim habens lex bonorum futurorum, non ip sam imaginem rerum, per singulos annos iisdem ipsis hostiis, quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere. |
2 Alioquin nonne cessassent offerri, ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccatorum cultores semel mundati? |
3 Sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. |
4 Impossibile enim est sanguinem taurorum et hircorum auferre peccata. |
5 Ideo ingrediens mundum dicit: “ Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; |
6 holocautomata et sacrificia pro peccato non tibi placuerunt. |
7 Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam ”. |
8 Superius dicens: “ Hostias et oblationes et holocautomata et sacrificia pro peccato noluisti, nec placuerunt tibi ”, quae secundum legem offeruntur, |
9 tunc dixit: “ Ecce venio, ut faciam voluntatem tuam ”. Aufert primum, ut secundum statuat; |
10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel. |
11 Et omnis quidem sacerdos stat cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata. |
12 Hic autem, una pro peccatis oblata hostia, in sempiternum consedit in dextera Dei, |
13 de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius; |
14 una enim oblatione consummavit in sempiternum eos, qui sanctificantur. |
15 Testificatur autem nobis et Spiritus Sanctus; postquam enim dixit: |
16 “ Hoc est testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mente eorum superscribam eas; |
17 et peccatorum eorum et iniquitatum eorum iam non recordabor amplius ”. |
18 Ubi autem horum remissio, iam non oblatio pro peccato. |
19 Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, |
20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, |
21 et sacerdotem magnum super domum Dei, |
22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; |
23 teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit; |
24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum, |
25 non deserentes congregationem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed exhortantes, et tanto magis quanto videtis appropinquantem diem. |
26 Voluntarie enim peccantibus nobis, post acceptam notitiam veritatis, iam non relinquitur pro peccatis hostia, |
27 terribilis autem quaedam exspectatio iudicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios. |
28 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur; |
29 quanto deteriora putatis merebitur supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti communem duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit? |
30 Scimus enim eum, qui dixit: “ Mihi vindicta, ego retribuam ”; et iterum: “ Iudicabit Dominus populum suum ”. |
31 Horrendum est incidere in manus Dei viventis. |
32 Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen sustinuistis passionum, |
33 in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti; |
34 nam et vinctis compassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem substantiam et manentem. |
35 Nolite itaque abicere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem; |
36 patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. |
37 Adhuc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. |
38 Iustus autem meus ex fide vivet; quod si subtraxerit se, non sibi complacet in eo anima mea. |
39 Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
|