1 Est autem fides sperando rum substantia, rerum argu mentum non apparentium. |
2 In hac enim testimonium consecuti sunt seniores. |
3 Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint. |
4 Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur. |
5 Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. |
6 Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit. |
7 Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus. |
8 Fide vocatus Abraham oboedivit in locum exire, quem accepturus erat in hereditatem; et exivit nesciens quo iret. |
9 Fide peregrinatus est in terra promissionis tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Iacob, coheredibus promissionis eiusdem; |
10 exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. |
11 Fide — et ipsa Sara sterilis — virtutem in conceptionem seminis accepit etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse, qui promiserat; |
12 propter quod et ab uno orti sunt, et hoc emortuo, tamquam sidera caeli in multitudine, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis. |
13 Iuxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis promissionibus, sed a longe eas aspicientes et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt supra terram; |
14 qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. |
15 Et si quidem illius meminissent, de qua exierant, habebant utique tempus revertendi; |
16 nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. |
17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur; et unigenitum offerebat ille, qui susceperat promissiones, |
18 ad quem dictum erat: “ In Isaac vocabitur tibi semen ”, |
19 arbitratus quia et a mortuis suscitare potens est Deus; unde eum et in parabola reportavit. |
20 Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob et Esau. |
21 Fide Iacob moriens singulis filiorum Ioseph benedixit et adoravit super fastigium virgae suae. |
22 Fide Ioseph moriens de profectione filiorum Israel memoratus est et de ossibus suis mandavit. |
23 Fide Moyses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent formosum infantem et non timuerunt regis edictum. |
24 Fide Moyses grandis factus negavit se dici filium filiae pharaonis, |
25 magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalem peccati habere iucunditatem, |
26 maiores divitias aestimans thesauris Aegypti improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem. |
27 Fide reliquit Aegyptum non veritus animositatem regis, invisibilem enim tamquam videns sustinuit. |
28 Fide celebravit Pascha et sanguinis effusionem, ne, qui vastabat primogenita, tangeret ea. |
29 Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram, quod experti Aegyptii devorati sunt. |
30 Fide muri Iericho ruerunt circuiti diebus septem. |
31 Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, quia exceperat exploratores cum pace. |
32 Et quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, |
33 qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, |
34 exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; |
35 acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; |
36 alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; |
37 lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, |
38 quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terrae. |
39 Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, |
40 Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.
|