Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 22,  versae 17-29

17Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium:
appone autem cor ad doctrinam meam,
18quæ pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo,
et redundabit in labiis tuis:
19ut sit in Domino fiducia tua,
unde et ostendi eam tibi hodie.
20Ecce descripsi eam tibi tripliciter,
in cogitationibus et scientia:
21ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis,
respondere ex his illis qui miserunt te.
22Non facias violentiam pauperi quia pauper est,
neque conteras egenum in porta:
23quia judicabit Dominus causam ejus,
et configet eos qui confixerunt animam ejus.
24Noli esse amicus homini iracundo,
neque ambules cum viro furioso:
25ne forte discas semitas ejus,
et sumas scandalum animæ tuæ.
26Noli esse cum his qui defigunt manus suas,
et qui vades se offerunt pro debitis:
27si enim non habes unde restituas,
quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo?
28Ne transgrediaris terminos antiquos,
quos posuerunt patres tui.
29Vidisti virum velocem in opere suo?
coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.

Liber Proverbiorum, Caput 23,  versae 1-11

1 Quando sederis ut comedas cum principe,
diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
 2 Et statue cultrum in gutture tuo:
si tamen habes in potestate animam tuam.
 3 Ne desideres de cibis ejus,
in quo est panis mendacii.
 4 Noli laborare ut diteris,
sed prudentiæ tuæ pone modum.
 5 Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,
quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
 6 Ne comedas cum homine invido,
et ne desideres cibos ejus:
 7 quoniam in similitudinem arioli et conjectoris
æstimat quod ignorat.
Comede et bibe, dicet tibi;
et mens ejus non est tecum.
 8 Cibos quos comederas evomes,
et perdes pulchros sermones tuos.
 9 In auribus insipientium ne loquaris,
qui despicient doctrinam eloquii tui.
 10 Ne attingas parvulorum terminos,
et agrum pupillorum ne introëas:
 11 propinquus enim illorum fortis est,
et ipse judicabit contra te causam illorum.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.