Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Proverbiorum, Caput 1,  versae 16-33

16pedes enim illorum ad malum currunt,
et festinant ut effundant sanguinem.
17Frustra autem jacitur rete
ante oculos pennatorum.
18Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur,
et moliuntur fraudes contra animas suas.
19Sic semitæ omnis avari:
animas possidentium rapiunt.
20Sapientia foris prædicat;
in plateis dat vocem suam:
21in capite turbarum clamitat;
in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens:
22Usquequo, parvuli, diligitis infantiam,
et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient,
et imprudentes odibunt scientiam?
23convertimini ad correptionem meam.
En proferam vobis spiritum meum,
et ostendam vobis verba mea.
24Quia vocavi, et renuistis;
extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret:
25despexistis omne consilium meum,
et increpationes meas neglexistis.
26Ego quoque in interitu vestro ridebo,
et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
27Cum irruerit repentina calamitas,
et interitus quasi tempestas ingruerit;
quando venerit super vos tribulatio et angustia:
28tunc invocabunt me, et non exaudiam;
mane consurgent, et non invenient me:
29eo quod exosam habuerint disciplinam,
et timorem Domini non susceperint,
30nec acquieverint consilio meo,
et detraxerint universæ correptioni meæ.
31Comedent igitur fructus viæ suæ,
suisque consiliis saturabuntur.
32Aversio parvulorum interficiet eos,
et prosperitas stultorum perdet illos.
33Qui autem me audierit, absque terrore requiescet,
et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.

Liber Proverbiorum, Caput 2

1 Fili mi, si susceperis sermones meos,
et mandata mea absconderis penes te:
 2 ut audiat sapientiam auris tua,
inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
 3 Si enim sapientiam invocaveris,
et inclinaveris cor tuum prudentiæ;
 4 si quæsieris eam quasi pecuniam,
et sicut thesauros effoderis illam:
 5 tunc intelliges timorem Domini,
et scientiam Dei invenies,
 6 quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore ejus prudentia et scientia.
 7 Custodiet rectorum salutem,
et proteget gradientes simpliciter,
 8 servans semitas justitiæ,
et vias sanctorum custodiens.
 9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,
et æquitatem, et omnem semitam bonam.
10Si intraverit sapientia cor tuum,
et scientia animæ tuæ placuerit,
11consilium custodiet te,
et prudentia servabit te:
12ut eruaris a via mala,
et ab homine qui perversa loquitur;
13qui relinquunt iter rectum,
et ambulant per vias tenebrosas;
14qui lætantur cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis;
15quorum viæ perversæ sunt,
et infames gressus eorum.
16Ut eruaris a muliere aliena,
et ab extranea quæ mollit sermones suos,
17et relinquit ducem pubertatis suæ,
18et pacti Dei sui oblita est.
Inclinata est enim ad mortem domus ejus,
et ad inferos semitæ ipsius.
19Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,
nec apprehendent semitas vitæ.
20Ut ambules in via bona,
et calles justorum custodias:
21qui enim recti sunt habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea;
22impii vero de terra perdentur,
et qui inique agunt auferentur ex ea.

Liber Proverbiorum, Caput 3

1 Fili mi, ne obliviscaris legis meæ,
et præcepta mea cor tuum custodiat:
 2 longitudinem enim dierum, et annos vitæ, et pacem,
apponent tibi.
 3 Misericordia et veritas te non deserant;
circumda eas gutturi tuo,
et describe in tabulis cordis tui:
 4 et invenies gratiam, et disciplinam bonam,
coram Deo et hominibus.
 5 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo,
et ne innitaris prudentiæ tuæ.
 6 In omnibus viis tuis cogita illum,
et ipse diriget gressus tuos.
 7 Ne sis sapiens apud temetipsum;
time Deum, et recede a malo:
 8 sanitas quippe erit umbilico tuo,
et irrigatio ossium tuorum.
 9 Honora Dominum de tua substantia,
et de primitiis omnium frugum tuarum da ei:
 10 et implebuntur horrea tua saturitate,
et vino torcularia tua redundabunt.
11Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias,
nec deficias cum ab eo corriperis:
12quem enim diligit Dominus, corripit,
et quasi pater in filio complacet sibi.
13Beatus homo qui invenit sapientiam,
et qui affluit prudentia.
14Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti,
et auri primi et purissimi fructus ejus.
15Pretiosior est cunctis opibus,
et omnia quæ desiderantur huic non valent comparari.
16Longitudo dierum in dextera ejus,
et in sinistra illius divitiæ et gloria.
17Viæ ejus viæ pulchræ,
et omnes semitæ illius pacificæ.
18Lignum vitæ est his qui apprehenderint eam,
et qui tenuerit eam beatus.
19Dominus sapientia fundavit terram;
stabilivit cælos prudentia.
20Sapientia illius eruperunt abyssi,
et nubes rore concrescunt.
21Fili mi, ne effluant hæc ab oculis tuis.
Custodi legem atque consilium,
22et erit vita animæ tuæ,
et gratia faucibus tuis.
23Tunc ambulabis fiducialiter in via tua,
et pes tuus non impinget.
24Si dormieris, non timebis;
quiesces, et suavis erit somnus tuus.
25Ne paveas repentino terrore,
et irruentes tibi potentias impiorum.
26Dominus enim erit in latere tuo,
et custodiet pedem tuum, ne capiaris.
27Noli prohibere benefacere eum qui potest:
si vales, et ipse benefac.
28Ne dicas amico tuo: Vade, et revertere: cras dabo tibi:
cum statim possis dare.
29Ne moliaris amico tuo malum,
cum ille in te habeat fiduciam.
30Ne contendas adversus hominem frustra,
cum ipse tibi nihil mali fecerit.
31Ne æmuleris hominem injustum,
nec imiteris vias ejus:
32quia abominatio Domini est omnis illusor,
et cum simplicibus sermocinatio ejus.
33Egestas a Domino in domo impii;
habitacula autem justorum benedicentur.
34Ipse deludet illusores,
et mansuetis dabit gratiam.
35Gloriam sapientes possidebunt;
stultorum exaltatio ignominia.

Liber Proverbiorum, Caput 4

1 Audite, filii, disciplinam patris,
et attendite ut sciatis prudentiam.
 2 Donum bonum tribuam vobis:
legem meam ne derelinquatis.
 3 Nam et ego filius fui patris mei,
tenellus et unigenitus coram matre mea.
 4 Et docebat me, atque dicebat:
Suscipiat verba mea cor tuum;
custodi præcepta mea, et vives.
 5 Posside sapientiam, posside prudentiam:
ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
 6 Ne dimittas eam, et custodiet te:
dilige eam, et conservabit te.
 7 Principium sapientiæ: posside sapientiam,
et in omni possessione tua acquire prudentiam.
 8 Arripe illam, et exaltabit te;
glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
 9 Dabit capiti tuo augmenta gratiarum,
et corona inclyta proteget te.
10Audi, fili mi, et suscipe verba mea,
ut multiplicentur tibi anni vitæ.
11Viam sapientiæ monstrabo tibi;
ducam te per semitas æquitatis:
12quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui,
et currens non habebis offendiculum.
13Tene disciplinam, ne dimittas eam;
custodi illam, quia ipsa est vita tua.
14Ne delecteris in semitis impiorum,
nec tibi placeat malorum via.
15Fuge ab ea, nec transeas per illam;
declina, et desere eam.
16Non enim dormiunt nisi malefecerint,
et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
17Comedunt panem impietatis,
et vinum iniquitatis bibunt.
18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit,
et crescit usque ad perfectam diem.
19Via impiorum tenebrosa;
nesciunt ubi corruant.
20Fili mi, ausculta sermones meos,
et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
21Ne recedant ab oculis tuis:
custodi ea in medio cordis tui:
22vita enim sunt invenientibus ea,
et universæ carni sanitas.
23Omni custodia serva cor tuum,
quia ex ipso vita procedit.
24Remove a te os pravum,
et detrahentia labia sint procul a te.
25Oculi tui recta videant,
et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
26Dirige semitam pedibus tuis,
et omnes viæ tuæ stabilientur.
27Ne declines ad dexteram neque ad sinistram;
averte pedem tuum a malo:
vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus:
perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt.
Ipse autem rectos faciet cursus tuos,
itinera autem tua in pace producet.

Liber Proverbiorum, Caput 5

1 Fili mi, attende ad sapientiam meam,
et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
 2 ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent.
Ne attendas fallaciæ mulieris;
 3 favus enim distillans labia meretricis,
et nitidius oleo guttur ejus:
 4 novissima autem illius amara quasi absinthium,
et acuta quasi gladius biceps.
 5 Pedes ejus descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius penetrant.
 6 Per semitam vitæ non ambulant;
vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
 7 Nunc ergo fili mi, audi me,
et ne recedas a verbis oris mei.
 8 Longe fac ab ea viam tuam,
et ne appropinques foribus domus ejus.
 9 Ne des alienis honorem tuum,
et annos tuos crudeli:
 10 ne forte impleantur extranei viribus tuis,
et labores tui sint in domo aliena,
 11 et gemas in novissimis,
quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,
et dicas:
 12 Cur detestatus sum disciplinam,
et increpationibus non acquievit cor meum,
 13 nec audivi vocem docentium me,
et magistris non inclinavi aurem meam?
 14 pene fui in omni malo,
in medio ecclesiæ et synagogæ.
 15 Bibe aquam de cisterna tua,
et fluenta putei tui;
 16 deriventur fontes tui foras,
et in plateis aquas tuas divide.
 17 Habeto eas solus,
nec sint alieni participes tui.
 18 Sit vena tua benedicta,
et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
 19 Cerva carissima, et gratissimus hinnulus:
ubera ejus inebrient te in omni tempore;
in amore ejus delectare jugiter.
 20 Quare seduceris, fili mi, ab aliena,
et foveris in sinu alterius?
 21 Respicit Dominus vias hominis,
et omnes gressus ejus considerat.
 22 Iniquitates suas capiunt impium,
et funibus peccatorum suorum constringitur.
 23 Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,
et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.

Liber Proverbiorum, Caput 6

1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,
defixisti apud extraneum manum tuam:
 2 illaqueatus es verbis oris tui,
et captus propriis sermonibus.
 3 Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,
quia incidisti in manum proximi tui.
Discurre, festina, suscita amicum tuum.
 4 Ne dederis somnum oculis tuis,
nec dormitent palpebræ tuæ.
 5 Eruere quasi damula de manu,
et quasi avis de manu aucupis.
6Vade ad formicam, o piger,
et considera vias ejus, et disce sapientiam.
7Quæ cum non habeat ducem,
nec præceptorem, nec principem,
8parat in æstate cibum sibi,
et congregat in messe quod comedat.
9Usquequo, piger, dormies?
quando consurges e somno tuo?
10Paululum dormies, paululum dormitabis,
paululum conseres manus ut dormias;
11et veniet tibi quasi viator egestas,
et pauperies quasi vir armatus.
Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,
et egestas longe fugiet a te.
12Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso;
13annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
14pravo corde machinatur malum,
et omni tempore jurgia seminat.
15Huic extemplo veniet perditio sua,
et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16Sex sunt quæ odit Dominus,
et septimum detestatur anima ejus:
17oculos sublimes, linguam mendacem,
manus effundentes innoxium sanguinem,
18cor machinans cogitationes pessimas,
pedes veloces ad currendum in malum,
19proferentem mendacia testem fallacem,
et eum qui seminat inter fratres discordias.
20Conserva, fili mi, præcepta patris tui,
et ne dimittas legem matris tuæ.
21Liga ea in corde tuo jugiter,
et circumda gutturi tuo.
22Cum ambulaveris, gradiantur tecum;
cum dormieris, custodiant te:
et evigilans loquere cum eis.
23Quia mandatum lucerna est, et lex lux,
et via vitæ increpatio disciplinæ:
24ut custodiant te a muliere mala,
et a blanda lingua extraneæ.
25Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,
nec capiaris nutibus illius:
26pretium enim scorti vix est unius panis,
mulier autem viri pretiosam animam capit.
27Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,
ut vestimenta illius non ardeant?
28aut ambulare super prunas,
ut non comburantur plantæ ejus?
29sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,
non erit mundus cum tetigerit eam.
30Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit:
furatur enim ut esurientem impleat animam;
31deprehensus quoque reddet septuplum,
et omnem substantiam domus suæ tradet.
32Qui autem adulter est,
propter cordis inopiam perdet animam suam;
33turpitudinem et ignominiam congregat sibi,
et opprobrium illius non delebitur:
34quia zelus et furor viri
non parcet in die vindictæ,
35nec acquiescet cujusquam precibus,
nec suscipiet pro redemptione dona plurima.

Liber Proverbiorum, Caput 7

1 Fili mi, custodi sermones meos,
et præcepta mea reconde tibi.
Fili,
 2 serva mandata mea, et vives;
et legem meam quasi pupillam oculi tui:
 3 liga eam in digitis tuis,
scribe illam in tabulis cordis tui.
 4 Dic sapientiæ: Soror mea es,
et prudentiam voca amicam tuam:
 5 ut custodiant te a muliere extranea,
et ab aliena quæ verba sua dulcia facit.
 6 De fenestra enim domus meæ
per cancellos prospexi,
 7 et video parvulos;
considero vecordem juvenem,
 8 qui transit per plateam juxta angulum
et prope viam domus illius graditur:
 9 in obscuro, advesperascente die,
in noctis tenebris et caligine.
 10 Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio,
præparata ad capiendas animas:
garrula et vaga,
 11 quietis impatiens,
nec valens in domo consistere pedibus suis;
 12 nunc foris, nunc in plateis,
nunc juxta angulos insidians.
 13 Apprehensumque deosculatur juvenem,
et procaci vultu blanditur, dicens:
 14 Victimas pro salute vovi;
hodie reddidi vota mea:
 15 idcirco egressa sum in occursum tuum,
desiderans te videre, et reperi.
 16 Intexui funibus lectulum meum;
stravi tapetibus pictis ex Ægypto:
 17 aspersi cubile meum myrrha,
et aloë, et cinnamomo.
 18 Veni, inebriemur uberibus,
et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
 19 Non est enim vir in domo sua:
abiit via longissima:
 20 sacculum pecuniæ secum tulit;
in die plenæ lunæ reversurus est in domum suam.
 21 Irretivit eum multis sermonibus,
et blanditiis labiorum protraxit illum.
 22 Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam,
et quasi agnus lasciviens,
et ignorans quod ad vincula stultus trahatur:
 23 donec transfigat sagitta jecur ejus,
velut si avis festinet ad laqueum,
et nescit quod de periculo animæ illius agitur.
 24 Nunc ergo, fili mi, audi me,
et attende verbis oris mei.
 25 Ne abstrahatur in viis illius mens tua,
neque decipiaris semitis ejus;
 26 multos enim vulneratos dejecit,
et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
 27 Viæ inferi domus ejus,
penetrantes in interiora mortis.

Liber Proverbiorum, Caput 8

1 Numquid non sapientia clamitat,
et prudentia dat vocem suam?
 2 In summis excelsisque verticibus supra viam,
in mediis semitis stans,
 3 juxta portas civitatis,
in ipsis foribus loquitur, dicens:
 4 O viri, ad vos clamito,
et vox mea ad filios hominum.
 5 Intelligite, parvuli, astutiam,
et insipientes, animadvertite.
 6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum,
et aperientur labia mea ut recta prædicent.
 7 Veritatem meditabitur guttur meum,
et labia mea detestabuntur impium.
 8 Justi sunt omnes sermones mei:
non est in eis pravum quid, neque perversum;
 9 recti sunt intelligentibus,
et æqui invenientibus scientiam.
 10 Accipite disciplinam meam, et non pecuniam;
doctrinam magis quam aurum eligite:
 11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis,
et omne desiderabile ei non potest comparari.
12Ego sapientia, habito in consilio,
et eruditis intersum cogitationibus.
13Timor Domini odit malum:
arrogantiam, et superbiam,
et viam pravam, et os bilingue, detestor.
14Meum est consilium et æquitas;
mea est prudentia, mea est fortitudo.
15Per me reges regnant,
et legum conditores justa decernunt;
16per me principes imperant,
et potentes decernunt justitiam.
17Ego diligentes me diligo,
et qui mane vigilant ad me, invenient me.
18Mecum sunt divitiæ et gloria,
opes superbæ et justitia.
19Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso,
et genimina mea argento electo.
20In viis justitiæ ambulo,
in medio semitarum judicii:
21ut ditem diligentes me,
et thesauros eorum repleam.
22Dominus possedit me in initio viarum suarum
antequam quidquam faceret a principio.
23Ab æterno ordinata sum,
et ex antiquis antequam terra fieret.
24Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram:
necdum fontes aquarum eruperant,
25necdum montes gravi mole constiterant:
ante colles ego parturiebar.
26Adhuc terram non fecerat, et flumina,
et cardines orbis terræ.
27Quando præparabat cælos, aderam;
quando certa lege et gyro vallabat abyssos;
28quando æthera firmabat sursum,
et librabat fontes aquarum;
29quando circumdabat mari terminum suum,
et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos;
quando appendebat fundamenta terræ:
30cum eo eram, cuncta componens.
Et delectabar per singulos dies,
ludens coram eo omni tempore,
31ludens in orbe terrarum;
et deliciæ meæ esse cum filiis hominum.
32Nunc ergo, filii, audite me:
beati qui custodiunt vias meas.
33Audite disciplinam, et estote sapientes,
et nolite abjicere eam.
34Beatus homo qui audit me,
et qui vigilat ad fores meas quotidie,
et observat ad postes ostii mei.
35Qui me invenerit, inveniet vitam,
et hauriet salutem a Domino.
36Qui autem in me peccaverit, lædet animam suam;
omnes qui me oderunt diligunt mortem.

Liber Proverbiorum, Caput 9

1 Sapientia ædificavit sibi domum:
excidit columnas septem.
 2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum,
et proposuit mensam suam.
 3 Misit ancillas suas ut vocarent
ad arcem et ad mœnia civitatis.
 4 Si quis est parvulus, veniat ad me.
Et insipientibus locuta est:
 5 Venite, comedite panem meum,
et bibite vinum quod miscui vobis.
 6 Relinquite infantiam, et vivite,
et ambulate per vias prudentiæ.
7Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,
et qui arguit impium, sibi maculam generat.
8Noli arguere derisorem, ne oderit te:
argue sapientem, et diliget te.
9Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia;
doce justum, et festinabit accipere.
10Principium sapientiæ timor Domini,
et scientia sanctorum prudentia.
11Per me enim multiplicabuntur dies tui,
et addentur tibi anni vitæ.
12Si sapiens fueris, tibimetipsi eris;
si autem illusor, solus portabis malum.
13Mulier stulta et clamosa,
plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
14sedit in foribus domus suæ,
super sellam in excelso urbis loco,
15ut vocaret transeuntes per viam,
et pergentes itinere suo:
16Qui est parvulus declinet ad me.
Et vecordi locuta est:
17Aquæ furtivæ dulciores sunt,
et panis absconditus suavior.
18Et ignoravit quod ibi sint gigantes,
et in profundis inferni convivæ ejus.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.