Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 6,  versae 45-52

45 Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. 46 Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare. 47 Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. 48 Et videns eos laborantes in remigando(erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. 49 At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. 50 Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. 51 Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant: 52 non enim intellexerunt de panibus: erat enim cor eorum obcæcatum.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.