Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Isaiae, Caput 31

1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,
in equis sperantes,
et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt;
et super equitibus, quia prævalidi nimis;
et non sunt confisi super Sanctum Israël,
et Dominum non requisierunt!
 2 Ipse autem sapiens adduxit malum,
et verba sua non abstulit;
et consurget contra domum pessimorum,
et contra auxilium operantium iniquitatem.
 3 Ægyptus homo, et non deus;
et equi eorum caro, et non spiritus;
et Dominus inclinabit manum suam,
et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,
simulque omnes consumentur.
 4 Quia hæc dicit Dominus ad me:
Quomodo si rugiat leo
et catulus leonis super prædam suam;
et cum occurrerit ei multitudo pastorum,
a voce eorum non formidabit,
et a multitudine eorum non pavebit:
sic descendet Dominus exercituum ut prælietur
super montem Sion et super collem ejus.
 5 Sicut aves volantes,
sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,
protegens et liberans, transiens et salvans.
 6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,
filii Israël.
 7 In die enim illa abjiciet vir
idola argenti sui, et idola auri sui,
quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.
 8 Et cadet Assur in gladio non viri,
et gladius non hominis vorabit eum:
et fugiet non a facie gladii,
et juvenes ejus vectigales erunt.
 9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,
et pavebunt fugientes principes ejus,
dixit Dominus: cujus ignis est in Sion
et caminus ejus in Jerusalem.
Lire la suite:Liber Isaiae, Caput 32

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.