Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Isaiae, Caput 1

1 Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda.

2Audite, cæli, et auribus percipe, terra,
quoniam Dominus locutus est.
Filios enutrivi, et exaltavi;
ipsi autem spreverunt me.
3Cognovit bos possessorem suum,
et asinus præsepe domini sui;
Israël autem me non cognovit,
et populus meus non intellexit.
4Væ genti peccatrici,
populo gravi iniquitate,
semini nequam, filiis sceleratis!
dereliquerunt Dominum;
blasphemaverunt Sanctum Israël;
abalienati sunt retrorsum.
5Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem?
omne caput languidum,
et omne cor mœrens.
6A planta pedis usque ad verticem,
non est in eo sanitas;
vulnus, et livor, et plaga tumens,
non est circumligata, nec curata medicamine,
neque fota oleo.
7Terra vestra deserta;
civitates vestræ succensæ igni:
regionem vestram coram vobis alieni devorant,
et desolabitur sicut in vastitate hostili.
8Et derelinquetur filia Sion
ut umbraculum in vinea,
et sicut tugurium in cucumerario,
et sicut civitas quæ vastatur.
9Nisi Dominus exercituum
reliquisset nobis semen,
quasi Sodoma fuissemus,
et quasi Gomorrha similes essemus.
10Audite verbum Domini,
principes Sodomorum;
percipite auribus legem Dei nostri,
populus Gomorrhæ.
11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?
dicit Dominus.
Plenus sum:
holocausta arietum,
et adipem pinguium,
et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,
nolui.
12Cum veniretis ante conspectum meum,
quis quæsivit hæc de manibus vestris,
ut ambularetis in atriis meis?
13Ne offeratis ultra sacrificium frustra:
incensum abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram;
iniqui sunt cœtus vestri.
14Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea:
facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
15Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,
et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam:
manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
16Lavamini, mundi estote;
auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis:
quiescite agere perverse,
17discite benefacere;
quærite judicium, subvenite oppresso,
judicate pupillo, defendite viduam.
18Et venite, et arguite me, dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana alba erunt.
19Si volueritis, et audieritis me,
bona terræ comeditis.
20Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est.
21Quomodo facta est meretrix
civitas fidelis, plena judicii?
justitia habitavit in ea,
nunc autem homicidæ.
22Argentum tuum versum est in scoriam;
vinum tuum mistum est aqua.
23Principes tui infideles,
socii furum.
Omnes diligunt munera,
sequuntur retributiones.
Pupillo non judicant,
et causa viduæ non ingreditur ad illos.
24Propter hoc ait Dominus,
Deus exercituum, Fortis Israël:
Heu! consolabor super hostibus meis,
et vindicabor de inimicis meis.
25Et convertam manum meam ad te,
et excoquam ad puram scoriam tuam,
et auferam omne stannum tuum.
26Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post hæc vocaberis civitas justi,
urbs fidelis.
27Sion in judicio redimetur,
et reducent eam in justitia.
28Et conteret scelestos, et peccatores simul;
et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
29Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,
et erubescetis super hortis quos elegeratis,
30cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua.
31Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,
et opus vestrum quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul,
et non erit qui extinguat.

Liber Isaiae, Caput 2

1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
2Et erit in novissimis diebus:
præparatus mons domus Domini
in vertice montium,
et elevabitur super colles;
et fluent ad eum omnes gentes,
3et ibunt populi multi, et dicent:
Venite, et ascendamus ad montem Domini,
et ad domum Dei Jacob;
et docebit nos vias suas,
et ambulabimus in semitis ejus,
quia de Sion exibit lex,
et verbum Domini de Jerusalem.
4Et judicabit gentes,
et arguet populos multos;
et conflabunt gladios suos in vomeres,
et lanceas suas in falces.
Non levabit gens contra gentem gladium,
nec exercebuntur ultra ad prælium.
5Domus Jacob, venite,
et ambulemus in lumine Domini.
6Projecisti enim populum tuum,
domum Jacob,
quia repleti sunt ut olim,
et augeres habuerunt ut Philisthiim,
et pueris alienis adhæserunt.
7Repleta est terra argento et auro,
et non est finis thesaurorum ejus.
8Et repleta est terra ejus equis,
et innumerabiles quadrigæ ejus.
Et repleta est terra ejus idolis;
opus manuum suarum adoraverunt,
quod fecerunt digiti eorum.
9Et incurvavit se homo,
et humiliatus est vir;
ne ergo dimittas eis.
10Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo
a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
11Oculi sublimes hominis humiliati sunt,
et incurvabitur altitudo virorum;
exaltabitur autem Dominus solus
in die illa.
12Quia dies Domini exercituum
super omnem superbum, et excelsum,
et super omnem arrogantem,
et humiliabitur;
13et super omnes cedros Libani sublimes et erectas,
et super omnes quercus Basan,
14et super omnes montes excelsos,
et super omnes colles elevatos,
15et super omnem turrim excelsam,
et super omnem murum munitum,
16et super omnes naves Tharsis,
et super omne quod visu pulchrum est,
17et incurvabitur sublimitas hominum,
et humiliabitur altitudo virorum,
et elevabitur Dominus solus
in die illa;
18et idola penitus conterentur;
19et introibunt in speluncas petrarum,
et in voragines terræ,
a facie formidinis Domini
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
20In die illa projiciet homo
idola argenti sui, et simulacra auri sui,
quæ fecerat sibi ut adoraret,
talpas et vespertiliones.
21Et ingreditur scissuras petrarum
et in cavernas saxorum,
a facie formidinis Domini,
et a gloria majestatis ejus,
cum surrexerit percutere terram.
22Quiescite ergo ab homine,
cujus spiritus in naribus ejus est,
quia excelsus reputatus est ipse.

Liber Isaiae, Caput 3

1 Ecce enim Dominator, Dominus exercituum,
auferet a Jerusalem et a Juda
validum et fortem,
omne robur panis, et omne robor aquæ;
 2 fortem, et virum bellatorem,
judicem, et prophetam, et ariolum, et senem;
 3 principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium,
et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
 4 Et dabo pueros principes eorum,
et effeminati dominabuntur eis;
 5 et irruet populus, vir ad virum,
et unusquisque ad proximum suum;
tumultuabitur puer contra senem,
et ignobilis contra nobilem.
 6 Apprehendet enim vir fratrem suum,
domesticum patris sui:
Vestimentum tibi est, princeps esto noster,
ruina autem hæc sub manu tua.
 7 Respondebit in die illa, dicens:
Non sum medicus,
et in domo mea non est panis neque vestimentum:
nolite constituere me principem populi.
 8 Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit,
quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum,
ut provocarent oculos majestatis ejus.
 9 Agnitio vultus eorum respondit eis;
et peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt, nec absconderunt.
Væ animæ eorum, quoniam reddita sunt eis mala!
 10 Dicite justo quoniam bene,
quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
 11 Væ impio in malum!
retributio enim manuum ejus fiet ei.
 12 Populum meum exactores sui spoliaverunt,
et mulieres dominatæ sunt eis.
Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt,
et viam gressuum tuorum dissipant.
 13 Stat ad judicandum Dominus,
et stat ad judicandos populos.
 14 Dominus ad judicium veniet
cum senibus populi sui, et principibus ejus;
vos enim depasti estis vineam,
et rapina pauperis in domo vestra.
 15 Quare atteritis populum meum,
et facies pauperum commolitis?
dicit Dominus Deus exercituum.
16Et dixit Dominus:
Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion,
et ambulaverunt extento collo,
et nutibus oculorum ibant,
et plaudebant, ambulabant pedibus suis,
et composito gradu incedebant;
17decalvabit Dominus verticem filiarum Sion,
et Dominus crinem earum nudabit.
18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
19et lunulas, et torques,
et monilia, et armillas, et mitras,
20et discriminalia, et periscelidas, et murenulas,
et olfactoriola, et inaures,
21et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
22et mutatoria, et palliola,
et linteamina, et acus,
23et specula, et sindones,
et vittas, et theristra.
24Et erit pro suavi odore fœtor,
et pro zona funiculus,
et pro crispanti crine calvitium,
et pro fascia pectorali cilicium.
25Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent,
et fortes tui in prælio.
26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus,
et desolata in terra sedebit.

Liber Isaiae, Caput 4

1 Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes:
Panem nostrum comedemus,
et vestimentis nostris operiemur:
tantummodo invocetur nomen tuum super nos;
aufer opprobrium nostrum.
2In die illa,
erit germen Domini in magnificentia et gloria,
et fructus terræ sublimis, et exsultatio
his qui salvati fuerint de Israël.
3Et erit: omnis qui relictus fuerit in Sion,
et residuus in Jerusalem,
Sanctus vocabitur,
omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
4Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion,
et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus,
in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion,
et ubi invocatus est,
nubem per diem et fumum,
et splendorem ignis flammantis in nocte:
super omnem enim gloriam protectio.
6Et tabernaculum erit in umbraculum,
diei ab æstu,
et in securitatem et absconsionem
a turbine et a pluvia.

Liber Isaiae, Caput 5

1 Cantabo dilecto meo
canticum patruelis mei vineæ suæ.
Vinea facta est dilecto meo
in cornu filio olei.
 2 Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa,
et plantavit eam electam;
et ædificavit turrim in medio ejus,
et torcular exstruxit in ea;
et exspectavit ut faceret uvas,
et fecit labruscas.
 3 Nunc ergo, habitatores Jerusalem
et viri Juda,
judicate inter me
et vineam meam.
 4 Quid est quod debui ultra facere vineæ meæ,
et non feci ei?
an quod exspectavi ut faceret uvas,
et fecit labruscas?
 5 Et nunc ostendam vobis
quid ego faciam vineæ meæ:
auferam sepem ejus,
et erit in direptionem;
diruam maceriam ejus,
et erit in conculcationem.
 6 Et ponam eam desertam;
non putabitur et non fodietur:
et ascendent vepres et spinæ,
et nubibus mandabo
ne pluant super eam imbrem.
 7 Vinea enim Domini exercituum
domus Israël est;
et vir Juda
germen ejus delectabile:
et exspectavi ut faceret judicium,
et ecce iniquitas;
et justitiam, et ecce clamor.
8Væ qui conjungitis domum ad domum,
et agrum agro copulatis
usque ad terminum loci!
Numquid habitabitis vos soli
in medio terræ?
9In auribus meis sunt hæc,
dicit Dominus exercituum;
nisi domus multæ desertæ fuerint,
grandes et pulchræ, absque habitatore.
10Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam,
et triginta modii sementis facient modios tres.
11Væ qui consurgitis mane
ad ebrietatem sectandam,
et potandum usque ad vesperam,
ut vino æstuetis!
12Cithara, et lyra, et tympanum,
et tibia, et vinum in conviviis vestris;
et opus Domini non respicitis,
nec opera manuum ejus consideratis.
13Propterea captivus ductus est populus meus,
quia non habuit scientiam,
et nobiles ejus interierunt fame,
et multitudo ejus siti exaruit.
14Propterea dilatavit infernus animam suam,
et aperuit os suum absque ullo termino;
et descendent fortes ejus,
et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
15Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,
et oculi sublimium deprimentur.
16Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio;
et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
17Et pascentur agni juxta ordinem suum,
et deserta in ubertatem versa advenæ comedent.
18Væ qui trahitis iniquitatem
in funiculis vanitatis,
et quasi vinculum plaustri peccatum!
19qui dicitis: Festinet,
et cito veniat opus ejus, ut videamus;
et appropiet, et veniat
consilium sancti Israël,
et sciemus illud!
20Væ qui dicitis malum bonum,
et bonum malum;
ponentes tenebras lucem,
et lucem tenebras;
ponentes amarum in dulce,
et dulce in amarum!
21Væ qui sapientes estis in oculis vestris,
et coram vobismetipsis prudentes.
22Væ qui potentes estis ad bibendum vinum,
et viri fortes ad miscendam ebrietatem!
23qui justificatis impium pro muneribus,
et justitiam justi aufertis ab eo!
24Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,
et calor flammæ exurit,
sic radix eorum quasi favilla erit,
et germen eorum ut pulvis ascendet;
abjecerunt enim legem Domini exercituum,
et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
25Ideo iratus est furor Domini in populum suum,
et extendit manum suam super eum, et percussit eum:
et conturbati sunt montes,
et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.
In his omnibus non est adversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
26Et elevabit signum in nationibus procul,
et sibilabit ad eum de finibus terræ:
et ecce festinus velociter veniet.
27Non est deficiens neque laborans in eo;
non dormitabit, neque dormiet;
neque solvetur cingulum renum ejus,
nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
28Sagittæ ejus acutæ, et omnes arcus ejus extenti.
Ungulæ equorum ejus ut silex,
et rotæ ejus quasi impetus tempestatis.
29Rugitus ejus ut leonis;
rugiet ut catuli leonum:
et frendet, et tenebit prædam,
et amplexabitur, et non erit qui eruat.
30Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris:
aspiciemus in terram,
et ecce tenebræ tribulationis,
et lux obtenebrata est in caligine ejus.

Liber Isaiae, Caput 6

1 In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum. 2 Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. 3 Et clamabant alter ad alterum, et dicebant:Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum;
plena est omnis terra gloria ejus.
 4 Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. 5 Et dixi:Væ mihi, quia tacui,
quia vir pollutus labiis ego sum,
et in medio populi polluta labia habentis ego habito,
et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.
 6 Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, 7 et tetigit os meum, et dixit:Ecce tetigit hoc labia tua,
et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.
 8 Et audivi vocem Domini dicentis:Quem mittam?
et quis ibit nobis?
 9 Et dixit:Vade, et dices populo huic:
Audite audientes, et nolite intelligere;
et videte visionem, et nolite cognoscere.
10Excæca cor populi hujus,
et aures ejus aggrava,
et oculos ejus claude:
ne forte videat oculis suis,
et auribus suis audiat,
et corde suo intelligat,
et convertatur, et sanem eum.
 
11 Et dixi:Usquequo, Domine?
12Et longe faciet Dominus homines,
et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ.
13Et adhuc in ea decimatio,
et convertetur, et erit in ostensionem
sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos;
semen sanctum erit id quod steterit in ea.

Liber Isaiae, Caput 7

1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt 2 debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes: Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. 3 Et dixit Dominus ad Isaiam: Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquæductus piscinæ superioris in via agri Fullonis; 4 et dices ad eum:Vide ut sileas; noli timere,
et cor tuum ne formidet
a duabus caudis titionum fumigantium istorum,
in ira furoris Rasin, regis Syriæ, et filii Romeliæ;
5eo quod consilium inierit contra te Syria in malum,
Ephraim, et filius Romeliæ, dicentes:
6Ascendamus ad Judam,
et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos,
et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
7Hæc dicit Dominus Deus:
Non stabit, et non erit istud;
8sed caput Syriæ Damascus,
et caput Damasci Rasin;
et adhuc sexaginta et quinque anni,
et desinet Ephraim esse populus;
9et caput Ephraim Samaria,
et caput Samariæ filius Romeliæ.
Si non credideritis, non permanebitis.
 
10 Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens: 11 Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra. 12 Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dominum. 13 Et dixit:Audite ergo, domus David.
Numquid parum vobis est molestos esse hominibus,
quia molesti estis et Deo meo?
14Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum:
ecce virgo concipiet, et pariet filium,
et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
15Butyrum et mel comedet,
ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
16Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum,
derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
17Adducet Dominus super te, et super populum tuum,
et super domum patris tui,
dies qui non venerunt
a diebus separationis Ephraim a Juda,
cum rege Assyriorum.
18Et erit in die illa: sibilabit Dominus
muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti,
et api quæ est in terra Assur;
19et venient, et requiescent omnes
in torrentibus vallium,
et in cavernis petrarum,
et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
20In die illa radet Dominus
in novacula conducta in his qui trans flumen sunt,
in rege Assyriorum,
caput et pilos pedum,
et barbam universam.
21Et erit in die illa:
nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
22et præ ubertate lactis
comedet butyrum;
butyrum enim et mel manducabit
omnis qui relictus fuerit in medio terræ.
23Et erit in die illa: omnis locus ubi fuerint
mille vites, mille argenteis,
in spinas et in vepres erunt.
24Cum sagittis et arcu ingredientur illuc:
vepres enim et spinæ erunt in universa terra.
25Et omnes montes qui in sarculo sarrientur,
non veniet illuc terror spinarum et veprium:
et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.

Liber Isaiae, Caput 8

1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. 2 Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiæ: 3 et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari: 4 quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariæ, coram rege Assyriorum.
5 Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens:
6Pro eo quod abjecit populus iste
aquas Siloë, quæ vadunt cum silentio,
et assumpsit magis Rasin,
et filium Romeliæ:
7propter hoc ecce Dominus adducet super eos
aquas fluminis fortes et multas,
regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus,
et ascendet super omnes rivos ejus,
et fluet super universas ripas ejus;
8et ibit per Judam, inundans, et transiens:
usque ad collum veniet.
Et erit extensio alarum ejus
implens latitudinem terræ tuæ, o Emmanuel!
9Congregamini, populi, et vincimini;
et audite, universæ procul terræ:
confortamini, et vincimini;
accingite vos, et vincimini.
10Inite consilium, et dissipabitur;
loquimini verbum, et non fiet:
quia nobiscum Deus.
11Hæc enim ait Dominus ad me: Sicut in manu forti erudivit me,
ne irem in via populi hujus, dicens:
12Non dicatis: Conjuratio;
omnia enim quæ loquitur populus iste, conjuratio est:
et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
13Dominum exercituum ipsum sanctificate;
ipse pavor vester, et ipse terror vester:
14et erit vobis in sanctificationem;
in lapidem autem offensionis, et in petram scandali,
duabus domibus Israël;
in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
15Et offendent ex eis plurimi,
et cadent, et conterentur,
et irretientur, et capientur.
16Liga testimonium,
signa legem in discipulis meis.
17Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam
a domo Jacob, et præstolabor eum.
18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus
in signum, et in portentum Israël
a Domino exercituum,
qui habitat in monte Sion:
19et cum dixerint ad vos:
Quærite a pythonibus
et a divinis qui strident in incantationibus suis:
numquid non populus a Deo suo requiret,
pro vivis a mortuis?
20ad legem magis et ad testimonium.
Quod si non dixerint juxta verbum hoc,
non erit eis matutina lux.
21Et transibit per eam, corruet, et esuriet;
et cum esurierit, irascetur.
Et maledicet regi suo, et Deo suo,
et suscipiet sursum,
22et ad terram intuebitur;
et ecce tribulatio et tenebræ,
dissolutio et angustia,
et caligo persequens,
et non poterit avolare de angustia sua.

Liber Isaiae, Caput 9

1 Primo tempore alleviata est
terra Zabulon et terra Nephthali:
et novissimo aggravata est via maris
trans Jordanem Galilææ gentium.
 2 Populus qui ambulabat in tenebris,
vidit lucem magnam;
habitantibus in regione umbræ mortis,
lux orta est eis.
 3 Multiplicasti gentem,
et non magnificasti lætitiam.
Lætabuntur coram te, sicut qui lætantur in messe;
sicut exsultant victores capta præda, quando dividunt spolia.
 4 Jugum enim oneris ejus,
et virgam humeri ejus,
et sceptrum exactoris ejus
superasti, sicut in die Madian.
 5 Quia omnis violentia prædatio cum tumultu,
et vestimentum mistum sanguine,
erit in combustionem,
et cibus ignis.
 6 Parvulus enim natus est nobis,
et filius datus est nobis,
et factus est principatus super humerum ejus:
et vocabitur nomen ejus,
Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,
Pater futuri sæculi, Princeps pacis.
 7 Multiplicabitur ejus imperium,
et pacis non erit finis;
super solium David, et super regnum ejus sedebit,
ut confirmet illud et corroboret
in judicio et justitia,
amodo et usque in sempiternum:
zelus Domini exercituum faciet hoc.
8Verbum misit Dominus in Jacob,
et cecidit in Israël.
9Et sciet omnis populus Ephraim,
et habitantes Samariam,
in superbia et magnitudine cordis dicentes:
10Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus ædificabimus;
sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
11Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,
et inimicos ejus in tumultum vertet.
12Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente;
et devorabunt Israël toto ore.
In omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
13Et populus non est reversus ad percutientem se,
et Dominum exercituum non inquisierunt.
14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam,
incurvantem et refrenantem, die una.
15Longævus et honorabilis, ipse est caput;
et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
16Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes;
et qui beatificantur, præcipitati.
17Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus,
et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur:
quia omnis hypocrita est et nequam,
et universum os locutum est stultitiam;
in omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
18Succensa est enim quasi ignis impietas:
veprem et spinam vorabit,
et succendetur in densitate saltus,
et convolvetur superbia fumi.
19In ira Domini exercituum conturbata est terra,
et erit populus quasi esca ignis;
vir fratri suo non parcet.
20Et declinabit ad dexteram, et esuriet;
et comedet ad sinistram, et non saturabitur;
unusquisque carnem brachii sui vorabit:
Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen;
simul ipsi contra Judam.
21In omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.

Liber Isaiae, Caput 10

1 Væ qui condunt leges iniquas,
et scribentes injustitiam scripserunt,
 2 ut opprimerent in judicio pauperes,
et vim facerent causæ humilium populi mei;
ut essent viduæ præda eorum,
et pupillos diriperent.
 3 Quid facietis in die visitationis,
et calamitatis de longe venientis?
ad cujus confugietis auxilium?
et ubi derelinquetis gloriam vestram,
 4 ne incurvemini sub vinculo,
et cum interfectis cadatis?
Super omnibus his non est aversus furor ejus,
sed adhuc manus ejus extenta.
5Væ Assur! virga furoris mei et baculus ipse est;
in manu eorum indignatio mea.
6Ad gentem fallacem mittam eum,
et contra populum furoris mei mandabo illi,
ut auferat spolia, et diripiat prædam,
et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
7Ipse autem non sic arbitrabitur,
et cor ejus non ita existimabit;
sed ad conterendum erit cor ejus,
et ad internecionem gentium non paucarum.
8Dicet enim:
9Numquid non principes mei simul reges sunt?
numquid non ut Charcamis, sic Calano?
et ut Arphad, sic Emath?
numquid non ut Damascus, sic Samaria?
10Quomodo invenit manus mea regna idoli,
sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
11Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus,
sic faciam Jerusalem et simulacris ejus?
12Et erit, cum impleverit Dominus
cuncta opera sua
in monte Sion et in Jerusalem,
visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur,
et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
13Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci,
et in sapientia mea intellexi;
et abstuli terminos populorum,
et principes eorum deprædatus sum,
et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
14Et invenit quasi nidum manus mea
fortitudinem populorum;
et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt,
sic universam terram ego congregavi;
et non fuit qui moveret pennam,
et aperiret os, et ganniret.
15Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea?
aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur?
Quomodo si elevetur virga contra elevantem se,
et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
16Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum,
in pinguibus ejus tenuitatem;
et subtus gloriam ejus succensa ardebit
quasi combustio ignis.
17Et erit lumen Israël in igne,
et Sanctus ejus in flamma;
et succendetur, et devorabitur
spina ejus et vepres in die una.
18Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus,
ab anima usque ad carnem consumetur;
et erit terrore profugus.
19Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur,
et puer scribet eos.
20Et erit in die illa:
non adjiciet residuum Israël,
et hi qui fugerint de domo Jacob,
inniti super eo qui percutit eos;
sed innitetur super Dominum,
Sanctum Israël, in veritate.
21Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob
ad Deum fortem.
22Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris,
reliquiæ convertentur ex eo;
consummatio abbreviata
inundabit justitiam.
23Consummationem enim et abbreviationem
Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ.
24Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum:
Noli timere, populus meus,
habitator Sion, ab Assur:
in virga percutiet te,
et baculum suum levabit super te,
in via Ægypti.
25Adhuc enim paululum modicumque,
et consummabitur indignatio
et furor meus super scelus eorum.
26Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum,
juxta plagam Madian in petra Oreb:
et virgam suam super mare,
et levabit eam in via Ægypti.
27Et erit in die illa:
auferetur onus ejus de humero tuo
et jugum ejus de collo tuo,
et computrescet jugum a facie olei.
28Veniet in Ajath, transibit in Magron,
apud Machmas commendabit vasa sua.
29Transierunt cursim,
Gaba sedes nostra;
obstupuit Rama,
Gabaath Saulis fugit.
30Hinni voce tua, filia Gallim,
attende Laisa, paupercula Anathoth.
31Migravit Medemena;
habitatores Gabim, confortamini.
32Adhuc dies est ut in Nobe stetur;
agitabit manum suam super montem filiæ Sion,
collem Jerusalem.
33Ecce Dominator, Dominus exercituum,
confringet lagunculam in terrore;
et excelsi statura succidentur,
et sublimes humiliabuntur.
34Et subvertentur condensa saltus ferro;
et Libanus cum excelsis cadet.

Liber Isaiae, Caput 11

1 Et egredietur virga de radice Jesse,
et flos de radice ejus ascendet.
 2 Et requiescet super eum spiritus Domini:
spiritus sapientiæ et intellectus,
spiritus consilii et fortitudinis,
spiritus scientiæ et pietatis;
 3 et replebit eum spiritus timoris Domini.
Non secundum visionem oculorum judicabit,
neque secundum auditum aurium arguet;
 4 sed judicabit in justitia pauperes,
et arguet in æquitate pro mansuetis terræ;
et percutiet terram virga oris sui,
et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
 5 Et erit justitia cingulum lumborum ejus,
et fides cinctorium renum ejus.
 6 Habitabit lupus cum agno,
et pardus cum hædo accubabit;
vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur,
et puer parvulus minabit eos.
 7 Vitulus et ursus pascentur,
simul requiescent catuli eorum;
et leo quasi bos comedet paleas.
 8 Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis;
et in caverna reguli
qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
 9 Non nocebunt, et non occident
in universo monte sancto meo,
quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes.
10In die illa radix Jesse,
qui stat in signum populorum,
ipsum gentes deprecabuntur,
et erit sepulchrum ejus gloriosum.
11Et erit in die illa: adjiciet Dominus secundo manum suam
ad possidendum residuum populi sui,
quod relinquetur ab Assyriis, et ab Ægypto,
et a Phetros, et ab Æthiopia, et ab Ælam, et a Sennaar,
et ab Emath, et ab insulis maris.
12Et levabit signum in nationes,
et congregabit profugos Israël,
et dispersos Juda colliget
a quatuor plagis terræ.
13Et auferetur zelus Ephraim,
et hostes Juda peribunt;
Ephraim non æmulabitur Judam,
et Judas non pugnabit contra Ephraim.
14Et volabunt in humeros Philisthiim per mare,
simul prædabuntur filios orientis;
Idumæa et Moab præceptum manus eorum,
et filii Ammon obedientes erunt.
15Et desolabit Dominus linguam maris Ægypti,
et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui;
et percutiet eum in septem rivis,
ita ut transeant per eum calceati.
16Et erit via residuo populo meo
qui relinquetur ab Assyriis,
sicut fuit Israëli
in die illa qua ascendit de terra Ægypti.

Liber Isaiae, Caput 12

1 Et dices in die illa:
Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi;
conversus est furor tuus, et consolatus es me.
 2 Ecce Deus salvator meus;
fiducialiter agam, et non timebo:
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem.
 3 Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
 4 Et dicetis in die illa:
Confitemini Domino et invocate nomen ejus;
notas facite in populis adinventiones ejus;
mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
 5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
annuntiate hoc in universa terra.
 6 Exsulta et lauda, habitatio Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Lire la suite:Liber Isaiae, Caput 13

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.