1 Tu autem loquere, quae decent sanam doctrinam. |
2 Senes, ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani fide, dilectione, patientia. |
3 Anus similiter in habitu sanctae, non criminatrices, non vino multo deditae, bene docentes, |
4 ut prudentiam doceant adulescentulas, ut viros suos ament, filios diligant, |
5 prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei. |
6 Iuvenes similiter hortare, ut sobrii sint. |
7 In omnibus teipsum praebens exemplum bonorum operum, in doctrina integritatem, gravitatem, |
8 in verbo sano irreprehensibilem, ut is, qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis. |
9 Servos dominis suis subditos esse in omnibus, placentes esse, non contradicentes, |
10 non fraudantes, sed omnem fidem bonam ostendentes, ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus. |
11 Apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
12 erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo, |
13 exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; |
14 qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum. |
15 Haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat!
|