1 Paulus servus Dei, apostolus autem Iesu Christi secundum fi dem electorum Dei et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est |
2 in spem vitae aeternae, quam promisit, qui non mentitur, Deus ante tempora saecularia; |
3 manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei, |
4 Tito germano filio secundum communem fidem: gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro. |
5 Huius rei gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigas et constituas per civitates presbyteros, sicut ego tibi disposui, |
6 si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. |
7 Oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem, non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum, |
8 sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, |
9 amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, arguere. |
10 Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, |
11 quibus oportet silentium imponere, quia universas domos subvertunt docentes, quae non oportet, turpis lucri gratia. |
12 Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: “ Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri ”. |
13 Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, |
14 non intendentes Iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium veritatem. |
15 Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia. |
16 Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sunt abominati et inoboedientes et ad omne opus bonum reprobi. |