Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 95

1 Venite, exsultemus Domino;
iubilemus Deo salutari nostro.
2 Praeoccupemus faciem eius in confessione
et in psalmis iubilemus ei.
3 Quoniam Deus magnus Dominus,
et rex magnus super omnes deos.
4 Quia in manu eius sunt profunda terrae,
et altitudines montium ipsius sunt.
5 Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud,
et siccam manus eius formaverunt.
6 Venite, adoremus et procidamus
et genua flectamus ante Dominum, qui fecit nos,
7 quia ipse est Deus noster,
et nos populus pascuae eius et oves manus eius.
8 Utinam hodie vocem eius audiatis:
“ Nolite obdurare corda vestra,
9 sicut in Meriba, secundum diem Massa in deserto,
ubi tentaverunt me patres vestri:
probaverunt me, etsi viderunt opera mea.
10 Quadraginta annis taeduit me generationis illius
et dixi: Populus errantium corde sunt isti.
11 Et ipsi non cognoverunt vias meas;
ideo iuravi in ira mea:
Non introibunt in requiem meam ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.