1 Salomonis. Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis; |
2 iudicet populum tuum in iustitia et pauperes tuos in iudicio. |
3 Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. |
4 Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios inopis et humiliabit calumniatorem. |
5 Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. |
6 Descendet sicut pluvia in gramen, et sicut imber irrigans terram. |
7 Florebit in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec auferatur luna. |
8 Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrarum. |
9 Coram illo procident incolae deserti, et inimici eius terram lingent. |
10 Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent. |
11 Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. |
12 Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. |
13 Parcet pauperi et inopi et animas pauperum salvas faciet. |
14 Ex oppressione et violentia redimet animas eorum, et pretiosus erit sanguis eorum coram illo. - |
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae, et orabunt pro ipso semper; tota die benedicent ei. |
16 Et erit ubertas frumenti in terra, in summis montium fluctuabit, sicut Libanus fructus eius; et florebunt de civitate sicut fenum terrae. |
17 Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. |
18 Benedictus Dominus Deus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. |
19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum; et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat. |