1 PSALMUS. Asaph. Quam bonus rectis est Deus, Deus his, qui mundo sunt corde! |
2 Mei autem paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, |
3 quia zelavi super gloriantes, pacem peccatorum videns. |
4 Quia non sunt eis impedimenta, sanus et pinguis est venter eorum. |
5 In labore mortalium non sunt et cum hominibus non flagellantur. |
6 Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. |
7 Prodit quasi ex adipe iniquitas eorum, erumpunt cogitationes cordis. |
8 Subsannaverunt et locuti sunt nequitiam, iniquitatem ab excelso locuti sunt. |
9 Posuerunt in caelo os suum, et lingua eorum transivit in terra. |
10 Ideo in alto sedent, et aquae plenae non pervenient ad eos. |
11 Et dixerunt: “ Quomodo scit Deus, et si est scientia in Excelso? ”. |
12 Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo multiplicaverunt divitias. |
13 Et dixi: “ Ergo sine causa mundavi cor meum et lavi in innocentia manus meas; |
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis ”. |
15 Si dixissem: “ Loquar ut illi ”, ecce generationem filiorum tuorum prodidissem. |
16 Et cogitabam, ut cognoscerem hoc; labor erat in oculis meis, |
17 donec intravi in sanctuarium Dei et intellexi novissima eorum. |
18 Verumtamen in lubrico posuisti eos, deiecisti eos in ruinas. |
19 Quomodo facti sunt in desolationem! Subito defecerunt, perierunt prae horrore. |
20 Velut somnium evigilantis, Domine, surgens imaginem ipsorum contemnes. |
21 Quia exacerbatum est cor meum, et renes mei compuncti sunt; |
22 et ego insipiens factus sum et nescivi: ut iumentum factus sum apud te. |
23 Ego autem semper tecum; tenuisti manum dexteram meam. |
24 In consilio tuo deduces me et postea cum gloria suscipies me. |
25 Quis enim mihi est in caelo? Et tecum nihil volui super terram. |
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. |
27 Quia ecce, qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui fornicantur abs te. |
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion.
|