1 Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam. |
2 Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me et libera me, |
3 ne quando rapiat ut leo animam meam discerpens, dum non est qui salvum faciat. |
4 Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, |
5 si reddidi retribuenti mihi mala et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem, |
6 persequatur inimicus animam meam et comprehendat et conculcet in terra vitam meam et gloriam meam in pulverem deducat. |
7 Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. |
8 Et synagoga populorum circumdabit te, et super hanc in altum regredere: |
9 Dominus iudicat populos. Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam et secundum innocentiam meam, quae est in me. |
10 Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. |
11 Adiutorium meum apud Deum, qui salvos facit rectos corde. |
12 Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. |
13 Nonne iterum gladium suum exacuit, arcum suum tetendit et paravit illum? |
14 Et paravit sibi vasa mortis, sagittas suas ardentes effecit. |
15 Ecce parturiit iniustitiam, concepit dolorem et peperit iniquitatem; |
16 lacum aperuit et effodit eum et incidit in foveam, quam fecit. |
17 Convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. |
18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius et psallam nomini Domini Altissimi.
|