1 PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur. |
2 Deus, Deus meus es tu, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea, te desideravit caro mea. In terra deserta et arida et inaquosa, |
3 sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. |
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te. |
5 Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. |
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum. |
7 Cum memor ero tui super stratum meum, in matutinis meditabor de te, |
8 quia fuisti adiutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo. |
9 Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. |
10 Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, |
11 tradentur in potestatem gladii, partes vulpium erunt. |
12 Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua.
|