1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David. |
2 Auribus percipe, Deus, orationem meam et ne abscondaris a deprecatione mea; |
3 intende mihi et exaudi me. Excussus sum in meditatione mea et conturbatus sum |
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris. Quoniam devolverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi. |
5 Cor meum torquetur intra me, et formido mortis cecidit super me. |
6 Timor et tremor venerunt super me, et contexit me pavor. - |
7 Et dixi: “ Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam? |
8 Ecce elongabo fugiens et manebo in solitudine. |
9 Exspectabo eum, qui salvum me faciat a spiritu procellae et tempestate ”. |
10 Dissipa, Domine, divide linguas eorum, quoniam vidi violentiam et contentionem in civitate. |
11 Die ac nocte circumeunt eam super muros eius, |
12 iniquitas et labor et insidiae in medio eius; et non defecit de plateis eius fraudulentia et dolus. |
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magnificatus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo. |
14 Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus, |
15 qui simul habuimus dulce consortium: in domo Dei ambulavimus in concursu. |
16 Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes, quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum. |
17 Ego autem ad Deum clamabo, et Dominus salvabit me. |
18 Vespere et mane et meridie meditabor et ingemiscam, et exaudiet vocem meam. |
19 Redimet in pace animam meam ab his, qui impugnant me, quoniam in multis sunt adversum me. |
20 Exaudiet Deus et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. |
21 Extendit manum suam in socios; contaminavit foedus suum. |
22 Lene super butyrum est os eius, pugna autem cor illius: molliti sunt sermones eius super oleum, et ipsi sunt gladii destricti. - |
23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in aeternum fluctuationem iusto. |
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.
|