Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 141

1 PSALMUS. David.
Domine, clamavi ad te, ad me festina;
intende voci meae, cum clamo ad te.
2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo,
elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. -
3 Pone, Domine, custodiam ori meo
et vigiliam ad ostium labiorum meorum.
4 Non declines cor meum in verbum malitiae
ad machinandas machinationes in impietate
cum hominibus operantibus iniquitatem;
et non comedam ex deliciis eorum.
5 Percutiat me iustus in misericordia et increpet me;
oleum autem peccatoris non impinguet caput meum,
quoniam adhuc et oratio mea in malitiis eorum.
6 Deiecti in manus duras iudicum eorum,
audient verba mea, quoniam suavia erant.
7 Sicut frusta dolantis et dirumpentis in terra,
dissipata sunt ossa eorum ad fauces inferni.
8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei;
ad te confugi, non effundas animam meam.
9 Custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi,
et a scandalis operantium iniquitatem.
10 Cadent in retiacula sua peccatores simul,
ego autem ultra pertranseam.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.