Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Psalmorum, Psalmus 14

1 Magistro chori. David.
Dixit insipiens in corde suo: “ Non est Deus ”.
Corrupti sunt et abominationes operati sunt;
non est qui faciat bonum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum,
ut videret si est intellegens aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
4 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
Dominum non invocaverunt;
5 illic trepidaverunt timore,
quoniam Deus cum generatione iusta est.
6 Vos consilium inopis confundetis,
Dominus autem spes eius est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israel?
Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.