1 Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, quae apposita sunt ante faciem tuam, |
2 et statue cultrum in gutture tuo, si avidus es. |
3 Ne desideres de cibis eius, quia est panis mendacii. |
4 Noli laborare, ut diteris, sed in prudentia tua acquiesce. |
5 Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. |
6 Ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius; |
7 quoniam sicut aestimavit in animo suo, ita ipse est. “ Comede et bibe ” dicet tibi, et mens eius non est tecum. |
8 Buccellam, quam comederas, evomes et perdes pulchros sermones tuos. |
9 In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. |
10 Ne attingas terminos viduae et agrum pupillorum ne introeas: |
11 redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. |
12 Introduc ad doctrinam cor tuum et aures tuas ad verba scientiae. |
13 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: |
14 tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. |
15 Fili mi, si sapiens fuerit cor tuum, gaudebit tecum et cor meum, |
16 et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. |
17 Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die, |
18 quia est tibi posteritas, et praestolatio tua non auferetur. |
19 Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum. |
20 Noli esse in conviviis potatorum nec in comissationibus carnis, |
21 quia vacantes potibus et comissatores consumentur, et vestietur pannis dormitatio. |
22 Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas, cum senuerit mater tua. |
23 Veritatem eme et noli vendere; sapientiam eme et doctrinam et intellegentiam. |
24 Exsultat gaudio pater iusti; qui sapientem genuit, laetabitur in eo; |
25 gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet, quae genuit te. |
26 Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. |
27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena, |
28 nam insidiatur ipsa in via quasi latro et iniquos in hominibus addet. |
29 Cui “ Vae ”? Cui “ Eheu ”? Cui rixae? Cui querela? Cui sine causa vulnera? Cui suffusio oculorum? |
30 His, qui commorantur in vino et eunt, ut scrutentur mixtum. |
31 Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in calice color eius: ingreditur blande, |
32 sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus vulnerat. |
33 Oculi tui videbunt extranea, et cor tuum loquetur perversa; |
34 et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus ad malum navis: |
35 “ Verberaverunt me, sed non dolui, percusserunt me, et ego non sensi; quando evigilabo et rursus illud requiram? ”.
|