Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula ad Philippenses, Caput 4,  versae 10-20

10 Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.
11 Non quasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
12 Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum et satiari et esurire et abundare et penuriam pati.
13 Omnia possum in eo, qui me confortat.
14 Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.
15 Scitis autem et vos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli;
16 quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.
17 Non quia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.
18 Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
19 Deus autem meus implebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu.
20 Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.