Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Marcum, Caput 4,  versae 3-34

“ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud.
Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae;
et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.
Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.
Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”.
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas.
11 Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt,
12 ut videntes videant et non videant,
et audientes audiant et non intellegant,
ne quando convertantur,
et dimittatur eis ”.
13 Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis?
14 Qui seminat, verbum seminat.
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos.
16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt,
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”.
21 Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur?
22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat.
23 Si quis habet aures audiendi, audiat ”.
24 Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis.
25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”.
26 Et dicebat: “ Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille.
28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ”.
30 Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud?
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra;
32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ”.
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire;
34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.