1 Et iterum coepit docere ad ma re. Et congregatur ad eum tur ba plurima, ita ut in navem ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erant. |
2 Et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua: |
3 “ Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum. |
4 Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. |
5 Aliud cecidit super petrosa, ubi non habebat terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae; |
6 et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit. |
7 Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit. |
8 Et alia ceciderunt in terram bonam et dabant fructum: ascendebant et crescebant et afferebant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”. |
9 Et dicebat: “ Qui habet aures audiendi, audiat ”. |
10 Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi, qui circa eum erant cum Duodecim, parabolas. |
11 Et dicebat eis: “ Vobis datum est mysterium regni Dei; illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt, |
12 ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis ”. |
13 Et ait illis: “ Nescitis parabolam hanc, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? |
14 Qui seminat, verbum seminat. |
15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. |
16 Et hi sunt, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud |
17 et non habent radicem in se, sed temporales sunt; deinde orta tribulatione vel persecutione propter verbum, confestim scandalizantur. |
18 Et alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audierunt, |
19 et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur. |
20 Et hi sunt, qui super terram bonam seminati sunt: qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum ”. |
21 Et dicebat illis: “ Numquid venit lucerna, ut sub modio ponatur aut sub lecto? Nonne ut super candelabrum ponatur? |
22 Non enim est aliquid absconditum, nisi ut manifestetur, nec factum est occultum, nisi ut in palam veniat. |
23 Si quis habet aures audiendi, audiat ”. |
24 Et dicebat illis: “ Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis et adicietur vobis. |
25 Qui enim habet, dabitur illi; et, qui non habet, etiam quod habet, auferetur ab illo ”. |
26 Et dicebat: “ Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo iaciat sementem in terram |
27 et dormiat et exsurgat nocte ac die, et semen germinet et increscat, dum nescit ille. |
28 Ultro terra fructificat primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica. |
29 Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis ”. |
30 Et dicebat: “ Quomodo assimilabimus regnum Dei aut in qua parabola ponemus illud? |
31 Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra; |
32 et cum seminatum fuerit, ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare ”. |
33 Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire; |
34 sine parabola autem non loquebatur eis. Seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. |
35 Et ait illis illa die, cum sero esset factum: “ Transeamus contra ”. |
36 Et dimittentes turbam, assumunt eum, ut erat in navi; et aliae naves erant cum illo. |
37 Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. |
38 Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: “ Magister, non ad te pertinet quia perimus? ”. |
39 Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “ Tace, obmutesce! ”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. |
40 Et ait illis: “ Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? ”. |
41 Et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum: “ Quis putas est iste, quia et ventus et mare oboediunt ei? ”.
|