13 Et ascendit in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. |
14 Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare |
15 habentes potestatem eiciendi daemonia: |
16 et imposuit Simoni nomen Petrum; |
17 et Iacobum Zebedaei et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; |
18 et Andream et Philippum et Bartholomaeum et Matthaeum et Thomam et Iacobum Alphaei et Thaddaeum et Simonem Chananaeum |
19 et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum. |
20 Et venit ad domum; et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare. |
21 Et cum audissent sui, exierunt tenere eum; dicebant enim: “ In furorem versus est ”. |
22 Et scribae, qui ab Hierosolymis descenderant, dicebant: “ Beelzebul habet ” et: “ In principe daemonum eicit daemonia ”. |
23 Et convocatis eis, in parabolis dicebat illis: “ Quomodo potest Satanas Satanam eicere? |
24 Et si regnum in se dividatur, non potest stare regnum illud; |
25 et si domus in semetipsam dispertiatur, non poterit domus illa stare. |
26 Et si Satanas consurrexit in semetipsum et dispertitus est, non potest stare, sed finem habet. |
27 Nemo autem potest in domum fortis ingressus vasa eius diripere, nisi prius fortem alliget; et tunc domum eius diripiet. |
28 Amen dico vobis: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint; |
29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus est aeterni delicti ”. |
30 Quoniam dicebant: “ Spiritum immundum habet ”. |
31 Et venit mater eius et fratres eius, et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum. |
32 Et sedebat circa eum turba, et dicunt ei: “ Ecce mater tua et fratres tui et sorores tuae foris quaerunt te ”. |
33 Et respondens eis ait: “ Quae est mater mea et fratres mei? ”. |
34 Et circumspiciens eos, qui in circuitu eius sedebant, ait: “ Ecce mater mea et fratres mei. |
35 Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus et soror mea et mater est ”.
|