18 Et veniunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse, et interrogabant eum dicentes: |
19 “ Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cuius frater mortuus fuerit et reliquerit uxorem et filium non reliquerit, accipiat frater eius uxorem et resuscitet semen fratri suo. |
20 Septem fratres erant: et primus accepit uxorem et moriens non reliquit semen; |
21 et secundus accepit eam et mortuus est, non relicto semine; et tertius similiter; |
22 et septem non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier. |
23 In resurrectione, cum resurrexerint, cuius de his erit uxor? Septem enim habuerunt eam uxorem ”. |
24 Ait illis Iesus: “ Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? |
25 Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis. |
26 De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysis super rubum, quomodo dixerit illi Deus inquiens: “Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob”? |
27 Non est Deus mortuorum sed vivorum! Multum erratis ”. |