32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus, et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepit illis dicere, quae essent ei eventura: |
33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam; et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eum morte et tradent eum gentibus |
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum, et post tres dies resurget ”. |
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “ Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”. |
36 At ille dixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”. |
37 Illi autem dixerunt ei: “ Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ”. |
38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”. |
39 At illi dixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; |
40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”. |
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. |
42 Et vocans eos Iesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. |
43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; |
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; |
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ”. |
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viam mendicans. |
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”. |
48 Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”. |
49 Et stans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “ Animaequior esto. Surge, vocat te ”. |
50 Qui, proiecto vestimento suo, exsiliens venit ad Iesum. |
51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibi faciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”. |
52 Et Iesus ait illi: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatur eum in via.
|