1 Iudas Iesu Christi servus, frater autem Iacobi, his qui sunt vocati, in Deo Patre dilecti et Christo Iesu conservati: |
2 misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur. |
3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi nostra salute, necesse habui scribere vobis, deprecans certare pro semel tradita sanctis fide. |
4 Subintroierunt enim quidam homines, qui olim praescripti sunt in hoc iudicium, impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes. |
5 Commonere autem vos volo, scientes vos omnia, quoniam Dominus semel populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit; |
6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit. |
7 Sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates, simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes. |
8 Similiter vero et hi somniantes carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, glorias autem blasphemant. |
9 Cum Michael archangelus cum Diabolo disputans altercaretur de Moysis corpore, non est ausus iudicium inferre blasphemiae, sed dixit: “ Increpet te Dominus! ”. |
10 Hi autem, quaecumque quidem ignorant, blasphemant; quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur. |
11 Vae illis, quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt! |
12 Hi sunt in agapis vestris maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes; nubes sine aqua, quae a ventis circumferuntur; arbores autumnales infructuosae bis mortuae, eradicatae; |
13 fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. |
14 Prophetavit autem et his septimus ab Adam Henoch dicens: “ Ecce venit Dominus in sanctis milibus suis |
15 facere iudicium contra omnes et arguere omnem animam de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra eum peccatores impii ”. |
16 Hi sunt murmuratores, querelosi, secundum concupiscentias suas ambulantes, et os illorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa. |
17 Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi, |
18 quoniam dicebant vobis: “ In novissimo tempore venient illusores, secundum suas concupiscentias ambulantes impietatum”. |
19 Hi sunt qui segregant, animales, Spiritum non habentes. |
20 Vos autem, carissimi, superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes, |
21 ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. |
22 Et his quidem miseremini disputantibus; |
23 illos vero salvate de igne rapientes; aliis autem miseremini in timore, odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam. |
24 Ei autem, qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione, |
25 soli Deo salvatori nostro per Iesum Christum Dominum nostrum gloria, magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum et nunc et in omnia saecula. Amen.
|