Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Evangelium secundum Ioannem, Caput 3,  versae 12-21

12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?
13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.
19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.