1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; |
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ”. |
3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”. |
4 Dicit ad eum Nicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ”. |
5 Respondit Iesus: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. |
6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est. |
7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. |
8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”. |
9 Respondit Nicodemus et dixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”. |
10 Respondit Iesus et dixit ei: “ Tu es magister Israel et haec ignoras? |
11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. |
12 Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis? |
13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis. |
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, |
15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”. |
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. |
17 Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. |
18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei. |
19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera. |
20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius; |
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta. |
22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. |
23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; |
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes. |
25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. |
26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”. |
27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo. |
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. |
29 Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. |
30 Illum oportet crescere, me autem minui ”. |
31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; |
32 et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. |
33 Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est. |
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. |
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. |
36 Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
|