Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Ieremiae, Caput 46

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra gentes.
2 Ad Aegyptum.
Adversum exercitum pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charchamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Ioachim filii Iosiae regis Iudae.
3 “ Praeparate scutum et clipeum
et procedite ad bellum.
4 Iungite equos et ascendite, equites;
state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
5 Quid igitur? Vidi ipsos pavidos et terga vertentes,
fortes eorum caesos;
fugerunt conciti nec respexerunt:
terror undique,
ait Dominus.
6 Non fugiat velox,
nec salvari se putet fortis;
ad aquilonem iuxta flumen Euphraten
victi sunt et ruerunt.
7 Quis est iste, qui quasi Nilus ascendit,
et veluti fluviorum intumescunt gurgites eius?
8 Aegyptus Nili instar ascendit,
et velut flumina moventur fluctus eius,
et dixit: “Ascendens operiam terram,
perdam civitatem et habitatores eius”.
9 Ascendite, equi, et irruite, currus;
et procedant fortes,
Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas.
10 Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis,
ut sumat vindictam de inimicis suis: devorat gladius, et saturatur,
et inebriatur sanguine eorum;
victima enim Domini, Dei exercituum,
in terra aquilonis iuxta flumen Euphraten.
11 Ascende in Galaad et tolle resinam,
virgo filia Aegypti;
frustra multiplicas medicamina,
tibi vero cicatrix non obducitur.
12 Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram,
quia fortis impegit in fortem,
et ambo pariter conciderunt ”.
13 Verbum, quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam super eo quod veniret Nabuchodonosor rex Babylonis percussurus terram Aegypti.
14 “ Annuntiate Aegypto
et auditum facite in Magdolo,
et resonet in Memphi et in Taphnis,
dicite: “Sta et praepara te,
quia devoravit gladius ea,
quae per circuitum tuum sunt”.
15 Quare deiectus est fortis tuus?
Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
16 Multiplicavit ruentes,
ceciditque vir ad proximum suum, et dixerunt: “Surge,
et revertamur ad populum nostrum
et ad terram nativitatis nostrae,
a facie gladii saevientis”.
17 Vocate nomen pharaonis regis Aegypti:
Tumultum, qui praetermisit tempus opportunum.
18 Vivo ego, inquit rex,
Dominus exercituum nomen eius,
quoniam sicut Thabor in montibus
et sicut Carmelus ad mare veniet.
19 Vasa transmigrationis fac tibi,
habitatrix filia Aegypti,
quia Memphis in solitudinem erit
et destruetur et inhabitabilis erit.
20 Vitula elegans atque formosa Aegyptus,
stimulus ab aquilone venit ei.
21 Mercennarii quoque eius,
qui versabantur in medio eius quasi vituli saginati,
versi sunt et fugerunt simul
nec stare potuerunt,
quia dies interfectionis eorum venit super eos,
tempus visitationis eorum.
22 Vox eius quasi serpentis sibilantis,
quoniam cum exercitu properabunt et cum securibus venient ei,
quasi caedentes ligna.
23 Succiderunt saltum eius,
ait Dominus,
qui supputari non potest;
multiplicati sunt enim super locustas,
et non est eis numerus.
24 Confusa est filia Aegypti
et tradita in manu populi aquilonis ”.
25 Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo;
26 et dabo eos in manu quaerentium animam eorum et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu servorum eius; et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
27 Et tu ne timeas, serve meus Iacob,
et ne paveas, Israel,
quia ecce ego salvum te faciam de longinquo
et semen tuum de terra captivitatis eorum;
et revertetur Iacob et requiescet,
securus erit, et non erit qui exterreat eum.
28 Et tu noli timere, serve meus Iacob,
ait Dominus,
quia tecum ego sum,
quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te;
te vero non consumam,
sed castigabo te in iudicio
nec quasi innocenti parcam tibi ”.

Liber Ieremiae, Caput 47

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.
2 Haec dicit Dominus:
“ Ecce, aquae ascendunt ab aquilone
et erunt quasi torrens inundans
et operient terram et plenitudinem eius,
urbem et habitatores eius.
Clamabunt homines,
et ululabunt omnes habitatores terrae
3 a strepitu ungularum fortium equorum eius,
a commotione quadrigarum eius
et tumultu rotarum illius;
non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,
4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim,
et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator:
depopulatus est enim Dominus Philisthim,
reliquias insulae Caphtor.
5 Venit calvitium super Gazam,
conticuit Ascalon;
reliquiae Enacim,
usquequo incidetis vos?
6 O mucro Domini,
usquequo non quiesces?
Ingredere in vaginam tuam,
refrigerare et sile.
7 Quomodo quiescet,
cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem
et adversus maritimas regiones
ibique condixerit illi? ”.

Liber Ieremiae, Caput 48

1 Ad Moab.
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
“ Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa!
Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit.
2 Non est ultra exsultatio in Moab;
in Hesebon cogitaverunt malum contra eam:
“Venite et disperdamus eam de gente”.
Tu quoque, Madmen, conticesces, sequeturque te gladius.
3 Vox clamoris de Oronaim:
“Vastitas et contritio magna”.
4 Contrita est Moab,
auditum fecerunt clamorem usque ad Segor.
5 Per ascensum enim Luith
plorans ascendit in fletu,
quoniam in descensu Oronaim
hostes ululatum contritionis audierunt:
6 “Fugite, salvate animas vestras
et eritis quasi myricae in deserto”.
7 Pro eo enim quod habuisti fiduciam
in operibus tuis et in thesauris tuis,
tu quoque capieris;
et ibit Chamos in transmigrationem,
sacerdotes eius et principes eius simul.
8 Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur;
et peribit vallis, et dissipabuntur campestria,
quoniam dixit Dominus.
9 Date pennas ad volandum;
et civitates eius desertae erunt et inhabitabiles.
10 Maledictus, qui facit opus Domini neglegenter,
et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
11 Securus fuit Moab ab adulescentia sua
et requievit in faecibus suis
nec transfusus est de vase in vas
et in transmigrationem non abiit;
idcirco permansit gustus eius in eo,
et odor eius non est immutatus.
12 Propterea, ecce, dies veniunt,
dicit Dominus,
et mittam ei stratores laguncularum;
et sternent eum
et vasa eius exhaurient
et lagunculas eorum collident.
13 Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
14 Quomodo dicitis: “Fortes sumus
et viri robusti ad proeliandum”?
15 Vastata est Moab,
et ascenderunt civitates illius,
et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem,
ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
16 Prope est interitus Moab ut veniat,
et malum eius velociter accurret nimis.
17 Lugete super eum,
omnes, qui estis in circuitu eius;
et universi, qui scitis nomen eius,
dicite: “Quomodo confracta est virga fortis,
baculus gloriosus?”.
18 Descende de gloria et sede in siti,
habitatrix filia Dibon,
quoniam vastator Moab ascendit ad te,
dissipavit munitiones tuas.
19 Ad viam sta et prospice,
habitatrix Aroer;
interroga fugientem
et eam, quae evasit.
Dic: “Quid accidit?”.
20 Confusus est Moab, quoniam victus est.
Ululate et clamate;
annuntiate in Arnon,
quoniam vastatus est Moab.
21 Et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iasa et super Mephaath
22 et super Dibon et super Nabo et super Bethdeblathaim,
23 et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
24 et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
25 Abscissum est cornu Moab,
et brachium eius contritum est,
ait Dominus.
26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est; et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
27 Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas.
28 Relinquite civitates et habitate in petra,
habitatores Moab,
et estote quasi columba nidificans
in parietibus apertae voraginis.
29 Audivimus superbiam Moab,
superbus est valde;
sublimitatem eius et arrogantiam
et superbiam et altitudinem cordis eius.
30 Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint.
31 Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.
32 Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi,
vinea Sabama;
propagines tuae transierunt mare,
usque ad Iazer pervenerunt.
Super messem tuam et vindemiam tuam
praedo irruit.
33 Ablata est laetitia et exsultatio
de horto et de terra Moab,
et vinum de torcularibus sustuli;
nequaquam calcator uvae
solitum celeuma cantabit.
34 De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius.
36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibia resonabit, et cor meum ad viros Cirhareseth dabit sonitum tibiarum; quia depositum, quod acquisierunt, periit.
37 Omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit, in cunctis manibus incisiones et super lumbos cilicium.
38 Super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus, quoniam contrivi Moab sicut vas, quod nemini placet, ait Dominus.
39 Quomodo victa est, et ululaverunt? Quomodo vertit dorsum Moab et confusus est? Eritque Moab in derisum et in terrorem omnibus in circuitu suo.
40 Haec dicit Dominus:
Ecce quasi aquila volabit
et extendet alas suas ad Moab.
41 Capta sunt oppida,
et munitiones comprehensae sunt,
et erit cor fortium Moab in die illa
sicut cor mulieris parturientis.
42 Et cessabit Moab esse populus,
quoniam contra Dominum gloriatus est.
43 Pavor et fovea et laqueus super te,
o habitator Moab,
dicit Dominus.
44 Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam,
et, qui conscenderit de fovea, capietur laqueo;
adducam enim super Moab
annum visitationis eorum,
ait Dominus.
45 In umbra Hesebon steterunt sine viribus fugientes,
sed ignis egressus est de Hesebon,
et flamma de medio Sehon,
et devoravit tempora Moab
et verticem filiorum tumultus.
46 Vae tibi, Moab!
Periit populus Chamos,
quia comprehensi sunt filii tui
et filiae tuae in captivitatem.
47 Et convertam sortem Moab in novissimis diebus ”,
ait Dominus.
Hucusque iudicia Moab.

Liber Ieremiae, Caput 49

1 Ad filios Ammon.
Haec dicit Dominus:
“ Numquid filii non sunt Israel,
aut heres non est ei?
Cur igitur hereditate possedit Melchom Gad,
et populus eius in urbibus eius habitavit?
2 Ideo ecce dies veniunt,
dicit Dominus,
et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon
fremitum proelii;
et erit in tumulum dissipata,
filiaeque eius igni succendentur,
et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus.
3 Ulula, Hesebon, quoniam vastata es, ut sis in acervum lapidum;
clamate, filiae Rabba,
accingite vos ciliciis, plangite
et circuite per muros,
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur,
sacerdotes eius et principes eius simul.
4 Quid gloriaris in vallibus?
Copiose fluxit vallis tua, filia rebellis,
quae confidebas in thesauris tuis
et dicebas: “Quis veniet ad me?”.
5 Ecce ego inducam super te terrorem,
ait Dominus, Deus exercituum,
ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo;
et dispergemini singuli in viam suam,
nec erit qui congreget fugientes.
6 Et post haec convertam
sortem filiorum Ammon ”,
ait Dominus.
7 Ad Edom.
Haec dicit Dominus exercituum:
“ Numquid non ultra est sapientia in Theman?
Periit consilium a prudentibus,
inutilis facta est sapientia eorum.
8 Fugite, terga vertite, descendite in voraginem,
habitatores Dedan,
quoniam perditionem Esau adduxi super eum,
tempore quo visitavi eum.
9 Si vindemiatores veniunt super te,
non relinquent racemum;
si fures in nocte,
diripiunt, quod placet sibi.
10 Ego vero discooperui Esau,
revelavi abscondita eius,
et celari non poterit;
vastatum est semen eius
et fratres eius et vicini eius, et non erit.
11 Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere;
et viduae tuae in me sperabunt.
12 Quia haec dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent; et tu quasi innocens relinqueris? Non eris innocens, sed bibens bibes.
13 Quia per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quod in solitudinem et in opprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra; et omnes civitates eius erunt in solitudines sempiternas ”.
14 Auditum audivi a Domino,
et legatus ad gentes missus est:
“ Congregamini et venite contra eam
et consurgite in proelium ”.
15 “ Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,
contemptibilem inter homines.
16 Arrogantia tua decepit te,
et superbia cordis tui,
qui habitas in cavernis petrae
et tenes altitudinem collis;
cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,
inde detraham te,
dicit Dominus.
17 Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius.
18 Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
19 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?
20 Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman:
Certe abstrahent parvulos gregis,
certe desolabuntur super eos pascua eorum.
21 A voce ruinae eorum commota est terra,
clamor in mari Rubro auditus est ocis eius.
22 Ecce quasi aquila ascendet et volabit
et expandet alas suas super Bosram;
et erit cor fortium Edom in die illa
quasi cor mulieris parturientis ”.
23 Ad Damascum.
“ Confusa est Emath et Arphad,
quia auditum pessimum audierunt;
turbati sunt in mari sollicitudinis,
quod quiescere non potuit.
24 Dissoluta est Damascus, versa in fugam;
tremor apprehendit eam,
angustia et dolores tenuerunt eam
quasi parturientem.
25 Quomodo non erit derelicta civitas laudabilis,
urbs laetitiae?
26 Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri proelii conticescent in die illa,
ait Dominus exercituum.
27 Et succendam ignem in muro Damasci,
et devorabit moenia Benadad ”.
28 Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis.
Haec dicit Dominus:
“ Surgite, ascendite ad Cedar
et vastate filios orientis.
29 Tabernacula eorum et greges eorum capient;
tentoria eorum et omnia vasa eorum
et camelos eorum tollent sibi;
et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
30 Fugite, abite vehementer,
in voraginibus sedete,
qui habitatis Asor,
ait Dominus;
iniit enim contra vos
Nabuchodonosor rex Babylonis consilium
et cogitavit adversum vos cogitationes.
31 Consurgite, et ascendite
ad gentem quietam et habitantem confidenter,
ait Dominus;
non ostia nec vectes eis:
soli habitant.
32 Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo iumentorum in praedam;
et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam,
et ex omni confinio eorum
adducam interitum super eos,
ait Dominus.
33 Et erit Asor in habitaculum thoum,
deserta usque in aeternum;
non manebit ibi vir,
nec peregrinabitur in ea filius hominis ”.
34 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens:
35 “ Haec dicit Dominus exercituum:
Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum;
36 et inducam super Elam
quattuor ventos a quattuor plagis caeli,
et ventilabo eos in omnes ventos istos,
et non erit gens,
ad quam non perveniant profugi Elam.
37 Et pavere faciam Elam coram inimicis suis
et in conspectu quaerentium animam eorum;
et adducam super eos malum
iram furoris mei,
dicit Dominus,
et mittam post eos gladium,
donec consumam eos.
38 Et ponam solium meum in Elam
et perdam inde regem et principes, ait Dominus.
39 In novissimis autem diebus
convertam sortem Elam ”,
dicit Dominus.

Liber Ieremiae, Caput 50

1 Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum in manu Ieremiae prophetae:
2 “ Annuntiate in gentibus et auditum facite,
levate signum;
praedicate et nolite celare, dicite:
“Capta est Babylon,
confusus est Bel,
victus est Merodach.
Confusa sunt sculptilia eius,
superata sunt idola eorum”.
3 Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram eius in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus: et moti sunt et abierunt.
4 In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israel ipsi et filii Iudae simul; ambulantes et flentes properabunt et Dominum Deum suum quaerent.
5 De Sion interrogabunt, ad cuius viam facies eorum: “Venite, et apponamur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur”.
6 Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos feceruntque vagari in montibus; de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.
7 Omnes, qui invenerunt, comederunt eos, et hostes eorum dixerunt: “Non delinquimus, pro eo quod peccaverunt Domino, habitaculo iustitiae et exspectationi patrum eorum Domino”.
8 Recedite de medio Babylonis
et de terra Chaldaeorum egredimini;
et estote quasi haedi ante gregem.
9 Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem
congregationem gentium magnarum
de terra aquilonis;
et praeparabuntur adversus eam,
et inde capietur:
sagitta eorum quasi bellatoris electi
non revertetur vacua.
10 Et erit Chaldaea in praedam;
omnes vastantes eam replebuntur ”,
ait Dominus.
11 Dum exsultatis et magna loquimini
diripientes hereditatem meam
dum effusi estis sicut vituli super herbam
et hinnitis sicut equi fortes,
12 confusa est mater vestra nimis,
et in opprobrium facta est, quae genuit vos;
ecce novissima erit in gentibus,
deserta, invia et arens.
13 Ab ira Domini non habitabitur,
sed redigetur tota in solitudinem;
omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit
et sibilabit super universis plagis eius.
14 Praeparamini contra Babylonem per circuitum
omnes, qui tenditis arcum;
debellate eam, non parcatis iaculis,
quia Domino peccavit.
15 Clamate adversus eam;
ubique dedit manum,
ceciderunt fundamenta eius,
destructi sunt muri eius,
quoniam ultio Domini est;
ultionem accipite de ea:
sicut fecit, facite ei.
16 Disperdite satorem de Babylone
et tenentem falcem in tempore messis;
a facie gladii saevientis
unusquisque ad populum suum convertetur,
et singuli ad terram suam fugient.
17 Ovis dispersa Israel;
leones eiecerunt eum.
Primus comedit eum rex Assyriae;
iste novissimus exossavit eum
Nabuchodonosor rex Babylonis.
18 Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “ Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae;
19 et reducam Israel ad pascua sua, et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima eius.
20 In diebus illis et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israel et non erit, et peccatum Iudae et non invenietur, quoniam propitius ero eis, quos reliquero.
21 Super terram Merataim ascende
et super habitatores Phacud.
Dissipa et interfice persequens eos,
ait Dominus,
et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi ”.
22 Vox belli in terra
et contritio magna.
23 Quomodo confractus est et contritus
malleus universae terrae?
Quomodo versa est in desolationem Babylon in gentibus?
24 Illaqueavi te, et capta es, Babylon,
et nesciebas;
inventa es et apprehensa,
quoniam Dominum provocasti.
25 Aperuit Dominus thesaurum suum
et protulit vasa irae suae,
quoniam opus est Domino Deo exercituum
in terra Chaldaeorum.
26 Venite ad eam ab extremis finibus,
aperite horrea eius;
redigite eam in acervos lapidum quasi manipulos
et interficite eam,
nec sit quidquam reliquum.
27 Dissipate universos tauros eius,
descendant in occisionem.
Vae eis, quia venit dies eorum,
tempus visitationis eorum!
28 Vox fugientium
et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis,
ut annuntient in Sion
ultionem Domini Dei nostri,
ultionem templi eius.
29 Convocate in Babylonem sagittarios,
omnes, qui tendunt arcum;
consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat:
reddite ei secundum opus suum,
iuxta omnia, quae fecit, facite illi,
quia contra Dominum erecta est,
adversum Sanctum Israel.
30 “ Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius,
et omnes viri bellatores eius conticescent in die illa,
ait Dominus.
31 Ecce ego ad te, Superbia,
dicit Dominus, Deus exercituum,
quia venit dies tuus,
tempus visitationis tuae.
32 Et cadet Superbia et corruet,
et non erit qui suscitet eam;
et succendam ignem in urbibus eius,
et devorabit omnia in circuitu eius ”.
33 Haec dicit Dominus exercituum: “ Calumniam sustinent filii Israel et filii Iudae simul; omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.
34 Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis.
35 Gladius ad Chaldaeos,
ait Dominus,
et ad habitatores Babylonis
et ad principes et ad sapientes eius!
36 Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt!
Gladius ad fortes illius, qui timebunt!
37 Gladius ad equos eius et ad currus eius
et ad omne vulgus, quod est in medio eius;
et erunt quasi mulieres!
Gladius ad thesauros eius, qui diripientur!
38 Siccitas super aquas eius erit, et arescent,
quia terra sculptilium est,
et in portentis insaniunt.
39 Propterea habitabunt dracones cum thoibus, et habitabunt in ea struthiones; et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
40 Sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorram et vicinas eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis.
41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna et reges multi consurgent a finibus terrae.
42 Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon.
43 Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus eius; angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
44 Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? ”.
45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes eius, quas cogitavit super terram Chaldaeorum: certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum.
46 A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.

Liber Ieremiae, Caput 51

1 Haec dicit Dominus:
“ Ecce ego suscitabo super Babylonem
et super habitatores Chaldaeae
quasi ventum pestilentem;
2 et mittam in Babylonem ventilatores,
et ventilabunt eam
et demolientur terram eius,
quoniam venerunt super eam undique
in die afflictionis.
3 Non tendat, qui tendit arcum suum,
et non ascendat loricatus;
nolite parcere iuvenibus eius,
interficite omnem militiam eius ”.
4 Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum
et vulnerati in plateis eius,
5 quoniam non est viduatus Israel et Iuda
a Deo suo, Domino exercituum;
terra autem eorum repleta est delicto
in conspectu Sancti Israel.
6 Fugite de medio Babylonis,
et salvet unusquisque animam suam;
nolite perire in poena eius,
quoniam tempus ultionis est Domino:
vicissitudinem ipse retribuet ei.
7 Calix aureus Babylon in manu Domini
inebrians omnem terram;
de vino eius biberunt gentes
et ideo insaniunt.
8 Subito cecidit Babylon et contrita est.
Ululate super eam;
tollite resinam ad dolorem eius,
si forte sanetur.
9 “ Curavimus Babylonem,
et non est sanata.
Derelinquite eam,
et eamus unusquisque in terram suam,
quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius
et elevatum est usque ad nubes.
10 Protulit Dominus iustitias nostras;
venite, et narremus in Sion
opus Domini Dei nostri ”.
11 Acuite sagittas, implete pharetras;
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum,
et contra Babylonem mens eius est, ut perdat eam,
quoniam ultio Domini
est ultio templi sui.
12 Super muros Babylonis levate signum,
augete custodiam,
ponite custodes, praeparate insidias,
quia cogitavit Dominus,
et facit quaecumque locutus est
contra habitatores Babylonis.
13 Quae habitas super aquas multas,
locuples in thesauris,
venit finis tuus,
pedalis praecisionis tuae.
14 Iuravit Dominus exercituum per animam suam:
“ Quoniam, etsi replevero te hominibus quasi brucho,
super te celeuma cantabitur ”.
15 Qui fecit terram in fortitudine sua,
praeparavit orbem in sapientia sua et prudentia sua extendit caelos;
16 dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo;
qui levat nubes ab extremo terrae,
fulgura in pluviam facit
et producit ventum de thesauris suis.
17 Stultus factus est omnis homo, absque scientia;
confusus est omnis conflator in sculptili,
quia mendax conflatio eius,
nec est spiritus in eis.
18 Vana sunt opera et risu digna,
in tempore visitationis suae peribunt.
19 Non sicut haec pars Iacob,
quia, qui fecit omnia, ipse est,
et Israel tribus hereditatis eius:
Dominus exercituum nomen eius.
20 “ Malleus tu mihi, vas belli:
et ego collisi in te gentes
et dispersi in te regna
21 et collisi in te equum et equitem eius
et collisi in te currum et ascensorem eius
22 et collisi in te virum et mulierem
et collisi in te senem et puerum
et collisi in te iuvenem et virginem
23 et collisi in te pastorem et gregem eius
et collisi in te agricolam et iugales eius
et collisi in te duces et magistratus.
24 Et reddam Babyloni et cunctis habitatoribus Chaldaeae omne malum suum, quod fecerunt in Sion in oculis vestris, ait Dominus.
25 Ecce ego ad te, mons pestifer,
ait Dominus,
qui corrumpis universam terram;
et extendam manum meam super te
et evolvam te de petris
et dabo te in montem combustionis.
26 Et non tollent de te lapidem in angulum
et lapidem in fundamenta,
sed perditus in aeternum eris ”,
ait Dominus.
27 Levate signum in terra,
clangite bucina in gentibus,
sanctificate super eam gentes,
vocate contra illam regna
Ararat, Menni et Aschenez.
Constituite super eam scribas,
adducite equos quasi bruchum aculeatum.
28 Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces eius et universos magistratus eius cunctamque terram potestatis eius.
29 Et commovebitur terra et conturbabitur,
quia impletur contra Babylonem cogitatio Domini,
ut ponat terram Babylonis
desertam et inhabitabilem.
30 Cessaverunt fortes Babylonis a proelio,
habitaverunt in praesidiis;
devoratum est robur eorum,
et facti sunt quasi mulieres;
incensa sunt tabernacula eius,
contriti sunt vectes eius.
31 Currens obviam currenti veniet,
et nuntius obvius nuntianti,
ut annuntiet regi Babylonis
quia capta est civitas eius
a summo usque ad summum.
32 Et vada praeoccupata sunt,
et paludes incensae sunt igni;
et viri bellatores conturbati sunt.
33 Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel:
“ Filia Babylonis quasi area tempore triturae eius;
adhuc modicum, et veniet tempus messionis eius ”.
34 “ Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor;
rex Babylonis reddidit me quasi vas inane,
absorbuit me quasi draco,
replevit ventrem suum deliciis meis et eiecit me ”.
35 “ Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem! ”,
dicit habitatio Sion.
“ Et sanguis meus super habitatores Chaldaeae! ”,
dicit Ierusalem.
36 Propterea haec dicit Dominus:
“ Ecce ego iudicabo causam tuam
et ulciscar ultionem tuam
et desertum faciam mare eius
et siccabo venam eius;
37 et erit Babylon in tumulos,
habitatio thoum,
stupor et sibilus,
eo quod non sit habitator.
38 Simul ut leones rugient,
frement veluti catuli leonum.
39 In calore eorum ponam potus eorum
et inebriabo eos, ut sopiantur
et dormiant somnum sempiternum et non consurgant,
dicit Dominus.
40 Deducam eos quasi agnos ad victimam,
quasi arietes cum haedis ”.
41 Quomodo capta est Babel,
et comprehensa est gloria universae terrae?
Quomodo facta est in stuporem
Babylon inter gentes?
42 Ascendit super Babylonem mare,
multitudine fluctuum eius operta est.
43 Factae sunt civitates eius in stuporem,
terra inhabitabilis et deserta,
terra, in qua nullus habitet,
nec transeat per eam filius hominis.
44 “ Et visitabo super Bel in Babylone
et eiciam, quod absorbuerat, de ore eius;
et non confluent ad eum ultra gentes,
siquidem et murus Babylonis corruet.
45 Egredimini de medio eius, populus meus,
ut salvet unusquisque animam suam
ab ira furoris Domini.
46 Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui audietur in terra; et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
47 Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra eius confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius.
48 Et laudabunt super Babylonem caeli et terra et omnia, quae in eis sunt, quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus.
49 Et Babylon cadet, occisi in Israel, sicut pro Babylone ceciderunt occisi universae terrae.
50 Qui fugistis gladium, ite, nolite stare; recordamini procul Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum.
51 “Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium; operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini”.
52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius gemet vulneratus.
53 Si ascenderit Babylon in caelum et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores eius ”, ait Dominus.
54 Vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldaeorum,
55 quoniam vastavit Dominus Babylonem et perdidit ex ea vocem magnam; et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae, dedit sonitum vox eorum.
56 Quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo; et apprehensi sunt fortes eius, et fractus est arcus eorum, quia Deus ultor Dominus reddens retribuet.
57 “ Et inebriabo principes eius et sapientes eius et duces eius et magistratus eius et fortes eius; et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur ”, ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
58 Haec dicit Dominus exercituum:
“ Murus Babylonis ille latissimus funditus suffodietur,
et portae eius excelsae igni comburentur;
et laboraverunt populi pro nihilo,
et gentes pro igni lassatae sunt ”.
59 Verbum, quod praecepit Ieremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege Iudae in Babylonem in anno quarto regni eius; Saraias autem erat princeps, qui mansionibus praeerat.
60 Et scripsit Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem, in libro uno, omnia verba haec, quae scripta sunt contra Babylonem.
61 Et dixit Ieremias ad Saraiam: “ Cum veneris in Babylonem et videris et legeris omnia verba haec,
62 dices: “Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”.
63 Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem et proicies illum in medium Euphraten
64 et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur” ”.
Hucusque verba Ieremiae.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.