8 Nunc ingredere, scribe coram eis super buxum et in libro diligenter exara illud, et erit in posterum in testimonium usque in aeternum. |
9 Populus enim rebellis est, et filii mendaces, filii nolentes audire legem Domini; |
10 qui dicunt videntibus: “ Nolite videre ” et aspicientibus: “ Nolite aspicere nobis ea, quae recta sunt; loquimini nobis placentia, aspicite nobis illusiones. |
11 Recedite a via, declinate a semita, tollite a facie nostra Sanctum Israel ”. |
12 Propterea haec dicit Sanctus Israel: “ Pro eo quod reprobastis verbum hoc et sperastis in perversitatem et in perfidiam et innixi estis super eis, |
13 propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, locus tumens in muro excelso, cuius confractio subito, dum non speratur, venit improviso; |
14 et comminuetur, sicut conteritur lagoena figuli, contritione absque misericordia, et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua capiatur igniculus de incendio, aut hauriatur aqua de fovea ”. |
15 Quia haec dixit Dominus Deus, Sanctus Israel: “ In conversione et quiete salvi eritis; in silentio et in spe erit fortitudo vestra ”. Et noluistis |
16 et dixistis: “ Nequaquam, sed super equis fugiemus ”, ideo fugietis; et: “ Super veloces ascendemus ”, ideo veloces erunt, qui persequentur vos. |
17 Mille pavebunt a facie terroris unius, et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus in vertice montis et quasi signum super collem. |