1 Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem. |
2 Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. |
3 Et ibunt populi multi et dicent: “ Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius ”; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. |
4 Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium. |
5 Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. |
6 Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. |
7 Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius; |
8 et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. |
9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis. |
10 Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius. |
11 Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. |
12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur; |
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan |
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos |
15 et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum |
16 et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra. |
17 Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa, |
18 et idola penitus conterentur. |
19 Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. |
20 In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones. |
21 Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. |
22 Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?
|