Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Isaiae, Caput 17

Oraculum Damasci.
“ Ecce Damascus desinet esse civitas
et erit sicut acervus ruinarum.
Derelictae civitates Aroer gregibus erunt;
et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
Et auferetur munimentum ab Ephraim
et regnum a Damasco,
et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt,
dicit Dominus exercituum.
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Iacob,
et pinguedo carnis eius marcescet;
et erit, sicut cum messor arripit culmos,
et brachium eius spicas legit;
et erit, sicut cum quis quaerit spicas in valle Raphaim.
Et relinquetur in eo racemus,
et sicut cum excutitur olea:
duae vel tres olivae in summitate rami
sive quattuor aut quinque in cacuminibus arboris fructiferae ”,
dicit Dominus Deus Israel.
In die illa attendet homo ad factorem suum,
et oculi eius ad Sanctum Israel respicient;
et non attendet ad altaria,
quae fecerunt manus eius,
et quae operati sunt digiti eius;
non respiciet lucos et thymiateria.
In die illa erunt civitates fortitudinis eius derelictae,
sicut civitates, quas dereliquerunt Hevaei et Amorraei
a facie filiorum Israel;
et erit desolatio,
10 quia oblita es Dei salutis tuae
et petrae fortitudinis tuae non es recordata:
propterea plantabis plantationes iucundas
et germen alienum seminabis.
11 In ipso die plantationis tuae saepies eas
et mane semen tuum florere facies;
evanescet messis in die penuriae,
et dolor insanabilis erit.
12 Heu!, strepitus populorum multorum;
strepunt quasi strepitu maris,
et tumultus turbarum
quasi sonitu aquarum sonabunt.
13 Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium,
et increpabit eum, et fugiet procul;
et rapietur sicut pulvis montium a facie venti
et sicut turbo coram tempestate.
14 In tempore vespere, et ecce turbatio,
ante matutinum non subsistet:
haec est pars eorum, qui vastaverunt nos,
et sors diripientium nos.
Lire la suite:Liber Isaiae, Caput 18

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.