1 Paulus apostolus, non ab ho minibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, |
2 et, qui mecum sunt, omnes fratres ecclesiis Galatiae: |
3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo, |
4 qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri, |
5 cui gloria in saecula saeculorum. Amen. |
6 Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud evangelium; |
7 quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere evangelium Christi. |
8 Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! |
9 Sicut praediximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit praeter id, quod accepistis, anathema sit! |
10 Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quaero hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem! |
11 Notum enim vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; |
12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. |
13 Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam; |
14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos in genere meo, abundantius aemulator exsistens paternarum mearum traditionum. |
15 Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam, |
16 ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine |
17 neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. |
18 Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; |
19 alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. |
20 Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior. |
21 Deinde veni in partes Syriae et Ciliciae. |
22 Eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; |
23 tantum autem auditum habebant: “ Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat ”, |
24 et in me glorificabant Deum.
|