1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”. |
2 Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “ Virga ”. |
3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. |
4 Dixitque Dominus: “ Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit, versaque est in virgam. |
5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. |
6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. |
7 “ Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. |
8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. |
9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”. |
10 Ait Moyses: “ Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”. |
11 Dixit Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? |
12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”. |
13 At ille: “ Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ”. |
14 Iratus Dominus in Moysen ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. |
15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. |
16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. |
17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”. |