13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. |
14 Vidi cuncta, quae fiunt sub sole; et ecce universa vanitas et afflictio spiritus. |
15 Quod est curvum, rectum fieri non potest; et, quod deficiens est, numerari non potest. |
16 Locutus sum ego in corde meo dicens: “ Ecce ego magnificavi et apposui sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Ierusalem; et mens mea contemplata est multam sapientiam et scientiam ”. |
17 Dedique cor meum, ut scirem sapientiam et scientiam, insipientiam et stultitiam. Et agnovi quod in his quoque esset afflictio spiritus, eo quod |
18 in multa sapientia multus sit maeror; et, qui addit scientiam, addit et laborem.
|