1 Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; |
2 quae sursum sunt sapite, non quae supra terram. |
3 Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! |
4 Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. |
5 Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, |
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis; |
7 in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. |
8 Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; |
9 nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius |
10 et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, |
11 ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus. |
12 Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, |
13 supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; |
14 super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis. |
15 Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. |
16 Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; |
17 et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum. |
18 Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino. |
19 Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. |
20 Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. |
21 Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant. |
22 Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum. |
23 Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus, |
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite; |
25 qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
|