1 Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo. |
2 Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione, |
3 orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum, |
4 ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui. |
5 In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes. |
6 Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere. |
7 Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino, |
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra, |
9 cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis. |
10 Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum — |
11 et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio. |
12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei. |
13 Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli. |
14 Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas. |
15 Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam. |
16 Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis. |
17 Et dicite Archippo: “ Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas ”. |
18 Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. |