1 Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vo bis et pro his, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, |
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, |
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. |
4 Hoc dico, ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum. |
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius, quae in Christum est, fidei vestrae. |
6 Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, |
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione. |
8 Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; |
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, |
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; |
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; |
12 consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; |
13 et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, |
14 delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; |
15 exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso. |
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut ex parte diei festi aut neomeniae aut sabbatorum, |
17 quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi. |
18 Nemo vos bravio defraudet complacens sibi in humilitate et religione angelorum propter ea, quae vidit, ingrediens, frustra inflatus sensu carnis suae |
19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et compaginatum crescit in augmentum Dei. |
20 Si mortui estis cum Christo ab elementis mundi, quid tamquam viventes in mundo decretis subicimini: |
21 “ Ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris ”, |
22 quae sunt omnia in corruptionem ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum? |
23 Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
|