1 Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, et Timo theus frater |
2 his, qui sunt Colossis, sanctis et fidelibus fratribus in Christo: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro. |
3 Gratias agimus Deo Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes, |
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem, quam habetis in sanctos omnes, |
5 propter spem, quae reposita est vobis in caelis, quam ante audistis in verbo veritatis evangelii, |
6 quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est fructificans et crescens, sicut et in vobis, ex ea die, qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate; |
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro nobis minister Christi, |
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu. |
9 Ideo et nos, ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes et postulantes, ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali, |
10 ut ambuletis digne Domino per omnia placentes, in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei, |
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omnem patientiam et longanimitatem, cum gaudio |
12 gratias agentes Patri, qui idoneos vos fecit in partem sortis sanctorum in lumine; |
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae, |
14 in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum; |
15 qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, |
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, |
17 et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant. |
18 Et ipse est caput corporis ecclesiae; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, |
19 quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare |
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in caelis sunt. |
21 Et vos, cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis, |
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso; |
23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et immobiles a spe evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cuius factus sum ego Paulus minister. |
24 Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est ecclesia, |
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; |
26 mysterium, quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, |
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriae; |
28 quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; |
29 ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quae operatur in me in virtute.
|