Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Actus Apostolorum, Caput 13,  versae 16-41

16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite.
17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea;
18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto;
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum,
20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam.
21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta.
22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”.
23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum,
24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel.
25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”.
26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est.
27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt;
28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur;
29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento.
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis;
31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem.
32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est,
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est:
“Filius meus es tu; ego hodie genui te”.
34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”.
35 Ideoque et in alio dicit:
“Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”.
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem;
37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem.
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari,
39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur.
40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis:
41 “Videte, contemptores,
et admiramini et disperdimini,
quia opus operor ego in diebus vestris,
opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.