1 Erant autem in ecclesia, quae erat Antiochiae, pro phetae et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manaen, qui erat Herodis tetrarchae collactaneus, et Saulus. |
2 Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: “ Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ”. |
3 Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos. |
4 Et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto devenerunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum |
5 et, cum venissent Salamina, praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum; habebant autem et Ioannem ministrum. |
6 Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum, cui nomen Bariesu, |
7 qui erat cum proconsule Sergio Paulo, viro prudente. Hic, accitis Barnaba et Saulo, quaesivit audire verbum Dei; |
8 resistebat autem illis Elymas, magus, sic enim interpretatur nomen eius, quaerens avertere proconsulem a fide. |
9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum |
10 dixit: “ O plene omni dolo et omni fallacia, fili Diaboli, inimice omnis iustitiae, non desines subvertere vias Domini rectas? |
11 Et nunc, ecce manus Domini super te; et eris caecus, non videns solem usque ad tempus ”. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae, et circumiens quaerebat, qui eum manum darent. |
12 Tunc proconsul, cum vidisset factum, credidit admirans super doctrinam Domini. |
13 Et cum a Papho navigassent, qui erant cum Paulo, venerunt Pergen Pamphyliae; Ioannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam. |
14 Illi vero pertranseuntes, a Perge venerunt Antiochiam Pisidiae, et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt. |
15 Post lectionem autem Legis et Prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos dicentes: “ Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite! ”. |
16 Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “ Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. |
17 Deus plebis huius Israel elegit patres nostros et plebem exaltavit, cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea; |
18 et per quadraginta fere annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto; |
19 et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit terram eorum, |
20 quasi quadringentos et quinquaginta annos. Et post haec dedit iudices usque ad Samuel prophetam. |
21 Et exinde postulaverunt regem, et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Beniamin, annis quadraginta. |
22 Et amoto illo, suscitavit illis David in regem, cui et testimonium perhibens dixit: “Inveni David filium Iesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas”. |
23 Huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israel salvatorem Iesum, |
24 praedicante Ioanne ante adventum eius baptismum paenitentiae omni populo Israel. |
25 Cum impleret autem Ioannes cursum suum, dicebat: “Quid me arbitramini esse? Non sum ego; sed ecce venit post me, cuius non sum dignus calceamenta pedum solvere”. |
26 Viri fratres, filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum, nobis verbum salutis huius missum est. |
27 Qui enim habitabant Ierusalem et principes eorum, hunc ignorantes et voces Prophetarum, quae per omne sabbatum leguntur, iudicantes impleverunt; |
28 et nullam causam mortis invenientes petierunt a Pilato, ut interficeretur; |
29 cumque consummassent omnia, quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno posuerunt in monumento. |
30 Deus vero suscitavit eum a mortuis; |
31 qui visus est per dies multos his, qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Ierusalem, qui nunc sunt testes eius ad plebem. |
32 Et nos vobis evangelizamus eam, quae ad patres promissio facta est, |
33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. |
34 Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. |
35 Ideoque et in alio dicit: “Non dabis Sanctum tuum videre corruptionem”. |
36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; |
37 quem vero Deus suscitavit, non vidit corruptionem. |
38 Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur; ab omnibus, quibus non potuistis in lege Moysi iustificari, |
39 in hoc omnis, qui credit, iustificatur. |
40 Videte ergo, ne superveniat, quod dictum est in Prophetis: |
41 “Videte, contemptores, et admiramini et disperdimini, quia opus operor ego in diebus vestris, opus, quod non credetis, si quis enarraverit vobis!” ”. |
42 Exeuntibus autem illis, rogabant, ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec. |
43 Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Iudaeorum et colentium proselytorum Paulum et Barnabam, qui loquentes suadebant eis, ut permanerent in gratia Dei. |
44 Sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini. |
45 Videntes autem turbas Iudaei, repleti sunt zelo; et contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes. |
46 Tunc audenter Paulus et Barnabas dixerunt: “ Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. |
47 Sic enim praecepit nobis Dominus: “Posui te in lumen gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae” ”. |
48 Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; |
49 ferebatur autem verbum Domini per universam regionem. |
50 Iudaei autem concitaverunt honestas inter colentes mulieres et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam et eiecerunt eos de finibus suis. |
51 At illi, excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium; |
52 discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto.
|