1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel. |
2 Et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdos; |
3 Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae; Iosaphat filius Ahilud cancellarius; |
4 Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; |
5 Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; |
6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa. |
7 Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. |
8 Et haec nomina eorum: Benhur in monte Ephraim; |
9 Bendecar in Maces et in Salebim et in Bethsames et in Elon et in Bethanan; |
10 Benhesed in Aruboth, ipsius erat Socho et omnis terra Epher; |
11 Benabinadab, cuius omnis regio Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem; |
12 Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; |
13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat villas Iair filii Manasse in Galaad: ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas; |
14 Ahinadab filius Addo praeerat in Mahanaim; |
15 Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; |
16 Baana filius Chusai in Aser et in Baloth; |
17 Iosaphat filius Pharue in Issachar; |
18 Semei filius Ela in Beniamin; |
19 Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorraei et Og regis Basan, ut praefectus unus, qui erat in terra. |
20 Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine, comedentes et bibentes atque laetantes.
|