Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula I ad Thessalonicenses, Caput 4,  versae 13-18

13 Nolumus autem vos ignorare, fratres, de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
14 Si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit, ita et Deus eos, qui dormierunt, per Iesum adducet cum eo.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui relinquimur in adventum Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt;
16 quoniam ipse Dominus in iussu, in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo, et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi;
17 deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera, et sic semper cum Domino erimus.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.

Epistula I ad Thessalonicenses, Caput 5,  versae 1-11

1 De temporibus autem et mo mentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis;
2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
3 Cum enim dixerint: “ Pax et securitas ”, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat;
5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum;
6 igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et, qui ebrii sunt, nocte inebriantur.
8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum,
10 qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
11 Propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.