Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Prophetia Zachariae, Caput 10,  versae 3-12

3 Super pastores iratus est furor meus,
et super hircos visitabo:
quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda,
et posuit eos quasi equum gloriæ suæ in bello.
 4 Ex ipso angulus, ex ipso paxillus,
ex ipso arcus prælii,
ex ipso egredietur omnis exactor simul.
 5 Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in prælio,
et bellabunt, quia Dominus cum eis:
et confundentur ascensores equorum.
 6 Et confortabo domum Juda,
et domum Joseph salvabo:
et convertam eos, quia miserebor eorum:
et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos:
ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
 7 Et erunt quasi fortes Ephraim,
et lætabitur cor eorum quasi a vino:
et filii eorum videbunt, et lætabuntur,
et exsultabit cor eorum in Domino.
 8 Sibilabo eis, et congregabo illos,
quia redemi eos:
et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
 9 Et seminabo eos in populis,
et de longe recordabuntur mei:
et vivent cum filiis suis, et revertentur.
 10 Et reducam eos de terra Ægypti,
et de Assyriis congregabo eos,
et ad terram Galaad et Libani adducam eos,
et non invenietur eis locus:
 11 et transibit in maris freto,
et percutiet in mari fluctus,
et confundentur omnia profunda fluminis:
et humiliabitur superbia Assur,
et sceptrum Ægypti recedet.
 12 Confortabo eos in Domino,
et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.

Prophetia Zachariae, Caput 11,  versae 1-3

1 Aperi, Libane, portas tuas,
et comedat ignis cedros tuas.
 2 Ulula, abies, quia cecidit cedrus,
quoniam magnifici vastati sunt:
ululate, quercus Basan,
quoniam succisus est saltus munitus.
 3 Vox ululatus pastorum,
quia vastata est magnificentia eorum:
vox rugitus leonum,
quoniam vastata est superbia Jordanis.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.