Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Numeri, Caput 36,  versae 7-13

7 ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua: 8 et cunctæ feminæ de eadem tribu maritos accipient: ut hæreditas permaneat in familiis, 9 nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant 10 ut a Domino separatæ sunt. Feceruntque filiæ Salphaad ut fuerat imperatum: 11 et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui 12 de familia Manasse, qui fuit filius Joseph: et possessio, quæ illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum. 13 Hæc sunt mandata atque judicia, quæ mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.