Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Liber Numeri, Caput 14,  versae 5-10

5 Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. 6 At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua, 7 et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est. 8 Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. 9 Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. 10 Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum fœderis cunctis filiis Israël.
Lire la suite:Liber Numeri, Caput 14

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.