Bible-Centre
Toute la Bible
Vulgata Clementina (lat)

Evangelium secundum Matthaeum, Caput 21,  versae 1-11

1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos, 2 dicens eis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite, et adducite mihi: 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem:
5Dicite filiæ Sion:
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.
 
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via: alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via: 9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? 11 Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.