1 Et egressus inde, abiit in patriam suam: et sequebantur eum discipuli sui: 2 et facto sabbato cœpit in synagoga docere: et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes: Unde huic hæc omnia? et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus ejus efficiuntur? 3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo. 4 Et dicebat illis Jesus: Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua. 5 Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit: 6 et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. |
7 Et vocavit duodecim: et cœpit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum. 8 Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, 9 sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis. 10 Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde: 11 et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. 12 Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent: 13 et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. |
14 Et audivit rex Herodes(manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. 15 Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis. 16 Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit. 17 Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. 18 Dicebat enim Joannes Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui. 19 Herodias autem insidiabatur illi: et volebat occidere eum, nec poterat. 20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat. 21 Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui cœnam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilææ: 22 cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellæ: Pete a me quod vis, et dabo tibi: 23 et juravit illi: Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei. 24 Quæ cum exisset, dixit matri suæ: Quid petam? At illa dixit: Caput Joannis Baptistæ. 25 Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistæ. 26 Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: 27 sed misso spiculatore præcepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere, 28 et attulit caput ejus in disco: et dedit illud puellæ, et puella dedit matri suæ. 29 Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus: et posuerunt illud in monumento. |
30 Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant. |