21 Et ingrediuntur Capharnaum: et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos. 22 Et stupebant super doctrina ejus: erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ. 23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo: et exclamavit, 24 dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. 25 Et comminatus est ei Jesus, dicens: Obmutesce, et exi de homine. 26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. 28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ. |
29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne. 30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans: et statim dicunt ei de illa. 31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus: et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis. |
32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes: 33 et erat omnis civitas congregata ad januam. 34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum. |
35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat. 36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant. 37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei: Quia omnes quærunt te. 38 Et ait illis: Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem: ad hoc enim veni. 39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens. |