2 Sicut scriptum est in Isaia propheta:Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.
3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus. 4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum. 5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua. 6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat. 7 Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. 8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto. |